{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer046.htm","path":"bib/vul/jer046.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer046.htm","text":"1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.\n2 Ad \u00c6gyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis \u00c6gypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josi\u00e6 regis Juda.\n3\u00a0[Pr\u00e6parate scutum et clypeum,\n et procedite ad bellum.\n4\u00a0Jungite equos, et ascendite, equites:\n state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.\n5\u00a0Quid igitur? vidi ipsos pavidos,\n et terga vertentes,\n fortes eorum c\u00e6sos:\n fugerunt conciti, nec respexerunt:\n terror undique, ait Dominus.\n6\u00a0Non fugiat velox,\n nec salvari se putet fortis:\n ad aquilonem juxta flumen Euphraten\n victi sunt, et ruerunt.\n7\u00a0Quis est iste, qui quasi flumen ascendit,\n et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus?\n8\u00a0\u00c6gyptus fluminis instar ascendit,\n et velut flumina movebuntur fluctus ejus,\n et dicet: Ascendens operiam terram:\n perdam civitatem, et habitatores ejus.\n9\u00a0Ascendite equos,\n et exsultate in curribus,\n et procedant fortes,\n \u00c6thiopia et Libyes tenentes scutum,\n et Lydii arripientes et jacientes sagittas.\n10\u00a0Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis,\n ut sumat vindictam de inimicis suis:\n devorabit gladius, et saturabitur,\n et inebriabitur sanguine eorum:\n victima enim Domini Dei exercituum\n in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.\n11\u00a0Ascende in Galaad, et tolle resinam,\n virgo filia \u00c6gypti:\n frustra multiplicas medicamina:\n sanitas non erit tibi.\n12\u00a0Audierunt gentes ignominiam tuam,\n et ululatus tuus replevit terram:\n quia fortis impegit in fortem,\n et ambo pariter conciderunt.]\n \n13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram \u00c6gypti:\n14\u00a0[Annuntiate \u00c6gypto, et auditum facite in Magdalo,\n et resonet in Memphis, et in Taphnis:\n dicite: Sta, et pr\u00e6para te,\n quia devorabit gladius ea qu\u00e6 per circuitum tuum sunt.\n15\u00a0Quare computruit fortis tuus?\n non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.\n16\u00a0Multiplicavit ruentes,\n ceciditque vir ad proximum suum, et dicent:\n Surge, et revertamur ad populum nostrum,\n et ad terram nativitatis nostr\u00e6,\n a facie gladii columb\u00e6.\n17\u00a0Vocate nomen Pharaonis regis \u00c6gypti:\n tumultum adduxit tempus.\n18\u00a0Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus),\n quoniam sicut Thabor in montibus,\n et sicut Carmelus in mari, veniet.\n19\u00a0Vasa transmigrationis fac tibi,\n habitatrix filia \u00c6gypti:\n quia Memphis in solitudinem erit,\n et deseretur, et inhabitabilis erit.\n20\u00a0Vitula elegans atque formosa \u00c6gyptus,\n stimulator ab aquilone veniet ei.\n21\u00a0Mercenarii quoque ejus,\n qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati,\n versi sunt, et fugerunt simul,\n nec stare potuerunt:\n quia dies interfectionis eorum venit super eos,\n tempus visitationis eorum.\n22\u00a0Vox ejus quasi \u00e6ris sonabit:\n quoniam cum exercitu properabunt,\n et cum securibus venient ei\n quasi c\u00e6dentes ligna.\n23\u00a0Succiderunt saltum ejus, ait Dominus,\n qui supputari non potest:\n multiplicati sunt super locustas,\n et non est eis numerus.\n24\u00a0Confusa est filia \u00c6gypti,\n et tradita in manu populo aquilonis.\n25\u00a0Dixit Dominus exercituum, Deus Isra\u00ebl:\n Ecce ego visitabo super tumultum Alexandri\u00e6,\n et super Pharaonem, et super \u00c6gyptum,\n et super deos ejus, et super reges ejus,\n et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo:\n26\u00a0et dabo eos in manu qu\u00e6rentium animam eorum,\n et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,\n et in manu servorum ejus:\n et post h\u00e6c habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.\n27\u00a0Et tu ne timeas, serve meus Jacob,\n et ne paveas, Isra\u00ebl:\n quia ecce ego salvum te faciam de longinquo,\n et semen tuum de terra captivitatis tu\u00e6:\n et revertetur Jacob, et requiescet,\n et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.\n28\u00a0Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus,\n quia tecum ego sum:\n quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, \n te vero non consumam:\n sed castigabo te in judicio,\n nec quasi innocenti parcam tibi.]","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 46","type":"page"}
