{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer048.htm","path":"bib/vul/jer048.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer048.htm","text":"1\u00a0Ad Moab. [H\u00e6c dicit Dominus exercituum, Deus Isra\u00ebl:\n V\u00e6 super Nabo, quoniam vastata est, et confusa!\n capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.\n2\u00a0Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon:\n cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente.\n Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.\n3\u00a0Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.\n4\u00a0Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus.\n5\u00a0Per ascensum enim Luith\n plorans ascendet in fletu,\n quoniam in descensu Oronaim\n hostes ululatum contritionis audierunt.\n6\u00a0Fugite, salvate animas vestras,\n et eritis quasi myric\u00e6 in deserto:\n7\u00a0pro eo enim quod habuisti fiduciam\n in munitionibus tuis et in thesauris tuis,\n tu quoque capieris:\n et ibit Chamos in transmigrationem,\n sacerdotes ejus et principes ejus simul.\n8\u00a0Et veniet pr\u00e6do ad omnem urbem,\n et urbs nulla salvabitur:\n et peribunt valles,\n et dissipabuntur campestria,\n quoniam dixit Dominus:\n9\u00a0Date florem Moab, quia florens egredietur:\n et civitates ejus desert\u00e6 erunt, et inhabitabiles.\n10\u00a0Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter,\n et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.\n11\u00a0Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua,\n et requievit in f\u00e6cibus suis:\n nec transfusus est de vase in vas,\n et in transmigrationem non abiit:\n idcirco permansit gustus ejus in eo,\n et odor ejus non est immutatus.\n12\u00a0Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,\n et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum:\n et sternent eum, et vasa ejus exhaurient,\n et lagunculas eorum collident.\n13\u00a0Et confundetur Moab a Chamos\n sicut confusa est domus Isra\u00ebl a Bethel,\n in qua habebat fiduciam.\n14\u00a0Quomodo dicitis: Fortes sumus,\n et viri robusti ad pr\u00e6liandum?\n15\u00a0Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt,\n et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex:\n Dominus exercituum nomen ejus.\n16\u00a0Prope est interitus Moab ut veniat,\n et malum ejus velociter accurret nimis.\n17\u00a0Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus:\n et universi qui scitis nomen ejus, dicite:\n Quomodo confracta est virga fortis,\n baculus gloriosus?\n18\u00a0Descende de gloria, et sede in siti,\n habitatio fili\u00e6 Dibon,\n quoniam vastator Moab ascendit ad te:\n dissipavit munitiones tuas.\n19\u00a0In via sta, et prospice,\n habitatio Aro\u00ebr:\n interroga fugientem,\n et ei qui evasit dic: Quid accidit?\n20\u00a0Confusus est Moab, quoniam victus est.\n Ululate, et clamate:\n annuntiate in Arnon,\n quoniam vastata est Moab,\n21\u00a0et judicium venit ad terram campestrem,\n super Helon, et super Jasa,\n et super Mephaath,\n22\u00a0et super Dibon,\n et super Nabo, et super domum Deblathaim,\n23\u00a0et super Cariathaim, et super Bethgamul,\n et super Bethmaon,\n24\u00a0et super Carioth,\n et super Bosra, et super omnes civitates terr\u00e6 Moab,\n qu\u00e6 longe et qu\u00e6 prope sunt.\n25\u00a0Abscissum est cornu Moab,\n et brachium ejus contritum est, ait Dominus.\n26\u00a0Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est:\n et allidet manum Moab in vomitu suo,\n et erit in derisum etiam ipse.\n27\u00a0Fuit enim in derisum tibi Isra\u00ebl:\n quasi inter fures reperisses eum:\n propter verba ergo tua qu\u00e6 adversum illum locutus es,\n captivus duceris.\n28\u00a0Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab:\n et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.\n29\u00a0Audivimus superbiam Moab: superbus est valde:\n sublimitatem ejus, et arrogantiam,\n et superbiam, et altitudinem cordis ejus.\n30\u00a0Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus,\n et quod non sit juxta eam virtus ejus,\n nec juxta quod poterat conata sit facere.\n31\u00a0Ideo super Moab ejulabo,\n et ad Moab universam clamabo,\n ad viros muri fictilis lamentantes:\n32\u00a0de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama.\n Propagines tu\u00e6 transierunt mare;\n usque ad mare Jazer pervenerunt:\n super messem tuam et vindemiam tuam pr\u00e6do irruit.\n33\u00a0Ablata est l\u00e6titia et exsultatio\n de Carmelo et de terra Moab,\n et vinum de torcularibus sustuli:\n nequaquam calcator uv\u00e6 solitum celeuma cantabit.\n34\u00a0De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam;\n a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante:\n aqu\u00e6 quoque Nemrim pessim\u00e6 erunt.\n35\u00a0Et auferam de Moab, ait Dominus,\n offerentem in excelsis,\n et sacrificantem diis ejus.\n36\u00a0Propterea cor meum ad Moab quasi tibi\u00e6 resonabit,\n et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum:\n quia plus fecit quam potuit,\n idcirco perierunt.\n37\u00a0Omne enim caput calvitium,\n et omnis barba rasa erit:\n in cunctis manibus colligatio,\n et super omne dorsum cilicium:\n38\u00a0super omnia tecta Moab, et in plateis ejus,\n omnis planctus:\n quoniam contrivi Moab\n sicut vas inutile, ait Dominus.\n39\u00a0Quomodo victa est, et ululaverunt?\n quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est?\n eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.\n40\u00a0H\u00e6c dicit Dominus:\n Ecce quasi aquila volabit,\n et extendet alas suas ad Moab.\n41\u00a0Capta est Carioth, et munitiones comprehens\u00e6 sunt:\n et erit cor fortium Moab in die illa\n sicut cor mulieris parturientis,\n42\u00a0et cessabit Moab esse populus,\n quoniam contra Dominum gloriatus est.\n43\u00a0Pavor, et fovea,\n et laqueus super te,\n o habitator Moab, dicit Dominus.\n44\u00a0Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam,\n et qui conscenderit de fovea capietur laqueo:\n adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.\n45\u00a0In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes,\n quia ignis egressus est de Hesebon,\n et flamma de medio Seon:\n et devorabit partem Moab,\n et verticem filiorum tumultus.\n46\u00a0V\u00e6 tibi, Moab:\n periisti, popule Chamos,\n quia comprehensi sunt filii tui\n et fili\u00e6 tu\u00e6 in captivitatem.\n47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.] Hucusque judicia Moab.","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 48","type":"page"}
