{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jer052.htm","path":"bib/vul/jer052.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jer052.htm","text":"1 Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare c\u0153pisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital filia Jeremi\u00e6 de Lobna.\n2 Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia qu\u00e6 fecerat Joakim,\n3 quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege Babylonis.\n4 Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem: et obsederunt eam, et \u00e6dificaverunt contra eam munitiones in circuitu.\n5 Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeci\u00e6.\n6 Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terr\u00e6.\n7 Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam port\u00e6 qu\u00e6 est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chald\u00e6is obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam qu\u00e6 ducit in eremum.\n8 Persecutus est autem Chad\u00e6orum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho: et omnis comitatus ejus diffugit ab eo.\n9 Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, qu\u00e6 est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia.\n10 Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeci\u00e6 in oculis ejus, sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha.\n11 Et oculos Sedeci\u00e6 eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus.\n12 In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps militi\u00e6, qui stabat coram rege Babylonis, in Jerusalem,\n13 et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem: et omnem domum magnam igni combussit:\n14 et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chald\u00e6orum qui erat cum magistro militi\u00e6.\n15 De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militi\u00e6.\n16 De pauperibus vero terr\u00e6 reliquit Nabuzardan princeps militi\u00e6 vinitores et agricolas.\n17 Columnas quoque \u00e6reas qu\u00e6 erant in domo Domini, et bases, et mare \u00e6neum quod erat in domo Domini, confregerunt Chald\u00e6i, et tulerunt omne \u00e6s eorum in Babylonem,\n18 et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa \u00e6rea qu\u00e6 in ministerio fuerant, tulerunt:\n19 et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militi\u00e6:\n20 et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim \u00e6reos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus \u00e6ris omnium horum vasorum.\n21 De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam: porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat.\n22 Et capitella super utramque \u00e6rea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia \u00e6rea: similiter column\u00e6 secund\u00e6, et malogranata.\n23 Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.\n24 Et tulit magister militi\u00e6 Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli:\n25 et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat pr\u00e6positus super viros bellatores: et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo terr\u00e6, qui inventi sunt in medio civitatis.\n26 Tulit autem eos Nabuzardan magister militi\u00e6, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha:\n27 et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.\n28 Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Jud\u00e6os tria millia et viginti tres:\n29 in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas:\n30 in anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militi\u00e6 animas Jud\u00e6orum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo anim\u00e6, quatuor millia sexcent\u00e6.\n31 Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris.\n32 Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone.\n33 Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vit\u00e6 su\u00e6.\n34 Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis su\u00e6, cunctis diebus vit\u00e6 ejus.","title":"Vulgate: Jeremiah: Jeremiah Chapter 52","type":"page"}
