{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jo1005.htm","path":"bib/vul/jo1005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jo1005.htm","text":"1 Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.\n2 In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.\n3 H\u00e6c est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.\n4 Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et h\u00e6c est victoria, qu\u00e6 vincit mundum, fides nostra.\n5\u00a0Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei?\n \n6 Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.\n7 Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in c\u00e6lo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt.\n8 Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt.\n9 Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.\n10 Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.\n11 Et hoc est testimonium, quoniam vitam \u00e6ternam dedit nobis Deus: et h\u00e6c vita in Filio ejus est.\n12\u00a0Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet.\n \n13 H\u00e6c scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis \u00e6ternam, qui creditis in nomine Filii Dei.\n14 Et h\u00e6c est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.\n15 Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.\n16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.\n17 Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem.\n18 Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.\n19 Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.\n20 Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita \u00e6terna.\n21 Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.","title":"Vulgate: 1 John: 1 John Chapter 5","type":"page"}
