{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jo2001.htm","path":"bib/vul/jo2001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jo2001.htm","text":"1 Senior Elect\u00e6 domin\u00e6, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,\n2 propter veritatem, qu\u00e6 permanet in nobis, et nobiscum erit in \u00e6ternum.\n3\u00a0Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.\n \n4 Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.\n5 Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.\n6\u00a0Et h\u00e6c est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.\n \n7 Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus.\n8 Videte vosmetipsos, ne perdatis qu\u00e6 operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis.\n9 Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.\n10 Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.\n11\u00a0Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.\n \n12 Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit.\n13 Salutant te filii sororis tu\u00e6 Elect\u00e6.","title":"Vulgate: 2 John: 2 John Chapter 1","type":"page"}
