{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/jo3001.htm","path":"bib/vul/jo3001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/jo3001.htm","text":"1 Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.\n2\u00a0Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.\n \n3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tu\u00e6, sicut tu in veritate ambulas.\n4 Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.\n5 Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,\n6 qui testimonium reddiderunt caritati tu\u00e6 in conspectu ecclesi\u00e6: quos, benefaciens, deduces digne Deo.\n7 Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.\n8\u00a0Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.\n \n9 Scripsissem forsitan ecclesi\u00e6: sed is qui amat primatum genere in eis, Diotrephes, non recipit nos:\n10 propter hoc si venero, commonebo ejus opera, qu\u00e6 facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.\n11\u00a0Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.\n \n12\u00a0Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.\n \n13 Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.\n14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.","title":"Vulgate: 3 John: 3 John Chapter 1","type":"page"}
