{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job001.htm","path":"bib/vul/job001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job001.htm","text":"1 Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.\n2 Natique sunt ei septem filii, et tres fili\u00e6.\n3 Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingent\u00e6 asin\u00e6, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales.\n4 Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.\n5\u00a0Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.\n \n6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.\n7 Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.\n8 Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?\n9 Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum?\n10 nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra?\n11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta qu\u00e6 possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.\n12 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa qu\u00e6 habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.\n13 Cum autem quadam die filii et fili\u00e6 ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,\n14 nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asin\u00e6 pascebantur juxta eos:\n15 et irruerunt Sab\u00e6i, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.\n16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e c\u00e6lo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.\n17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chald\u00e6i fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.\n18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,\n19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: qu\u00e6 corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.\n20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit,\n21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris me\u00e6, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.\n22 In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 1","type":"page"}
