{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job004.htm","path":"bib/vul/job004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job004.htm","text":"1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:\n2\u00a0[Si c\u0153perimus loqui tibi, forsitan moleste accipies;\n sed conceptum sermonem tenere quis poterit?\n3\u00a0Ecce docuisti multos,\n et manus lassas roborasti;\n4\u00a0vacillantes confirmaverunt sermones tui,\n et genua trementia confortasti.\n5\u00a0Nunc autem venit super te plaga, et defecisti;\n tetigit te, et conturbatus es.\n6\u00a0Ubi est timor tuus, fortitudo tua,\n patientia tua, et perfectio viarum tuarum?\n7\u00a0Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit?\n aut quando recti deleti sunt?\n8\u00a0Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem,\n et seminant dolores, et metunt eos,\n9\u00a0flante Deo perisse,\n et spiritu ir\u00e6 ejus esse consumptos.\n10\u00a0Rugitus leonis, et vox le\u00e6n\u00e6,\n et dentes catulorum leonum contriti sunt.\n11\u00a0Tigris periit, eo quod non haberet pr\u00e6dam,\n et catuli leonis dissipati sunt.\n12\u00a0Porro ad me dictum est verbum absconditum,\n et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.\n13\u00a0In horrore visionis nocturn\u00e6,\n quando solet sopor occupare homines,\n14\u00a0pavor tenuit me, et tremor,\n et omnia ossa mea perterrita sunt;\n15\u00a0et cum spiritus, me pr\u00e6sente, transiret,\n inhorruerunt pili carnis me\u00e6.\n16\u00a0Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum,\n imago coram oculis meis,\n et vocem quasi aur\u00e6 lenis audivi.\n17\u00a0Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur?\n aut factore suo purior erit vir?\n18\u00a0Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles,\n et in angelis suis reperit pravitatem;\n19\u00a0quanto magis hi qui habitant domos luteas,\n qui terrenum habent fundamentum,\n consumentur velut a tinea?\n20\u00a0De mane usque ad vesperam succidentur;\n et quia nullus intelligit, in \u00e6ternum peribunt.\n21\u00a0Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis;\n morientur, et non in sapientia.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 4","type":"page"}
