{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job006.htm","path":"bib/vul/job006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job006.htm","text":"1 Respondens autem Job, dixit:\n2\u00a0[Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui,\n et calamitas quam patior, in statera!\n3\u00a0Quasi arena maris h\u00e6c gravior appareret;\n unde et verba mea dolore sunt plena:\n4\u00a0quia sagitt\u00e6 Domini in me sunt,\n quarum indignatio ebibit spiritum meum;\n et terrores Domini militant contra me.\n5\u00a0Numquid rugiet onager cum habuerit herbam?\n aut mugiet bos cum ante pr\u00e6sepe plenum steterit?\n6\u00a0aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum?\n aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem?\n7\u00a0Qu\u00e6 prius nolebat tangere anima mea,\n nunc, pr\u00e6 angustia, cibi mei sunt.\n8\u00a0Quis det ut veniat petitio mea,\n et quod expecto tribuat mihi Deus?\n9\u00a0et qui c\u0153pit, ipse me conterat;\n solvat manum suam, et succidat me?\n10\u00a0Et h\u00e6c mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat,\n nec contradicam sermonibus Sancti.\n11\u00a0Qu\u00e6 est enim fortitudo mea, ut sustineam?\n aut quis finis meus, ut patienter agam?\n12\u00a0Nec fortitudo lapidum fortitudo mea,\n nec caro mea \u00e6nea est.\n13\u00a0Ecce non est auxilium mihi in me,\n et necessarii quoque mei recesserunt a me.\n14\u00a0Qui tollit ab amico suo misericordiam,\n timorem Domini derelinquit.\n15\u00a0Fratres mei pr\u00e6terierunt me,\n sicut torrens qui raptim transit in convallibus.\n16\u00a0Qui timent pruinam,\n irruet super eos nix.\n17\u00a0Tempore quo fuerint dissipati, peribunt;\n et ut incaluerit, solventur de loco suo.\n18\u00a0Involut\u00e6 sunt semit\u00e6 gressuum eorum;\n ambulabunt in vacuum, et peribunt.\n19\u00a0Considerate semitas Thema, itinera Saba,\n et expectate paulisper.\n20\u00a0Confusi sunt, quia speravi:\n venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.\n21\u00a0Nunc venistis;\n et modo videntes plagam meam, timetis.\n22\u00a0Numquid dixi: Afferte mihi,\n et de substantia vestra donate mihi?\n23\u00a0vel: Liberate me de manu hostis,\n et de manu robustorum eruite me?\n24\u00a0Docete me, et ego tacebo:\n et si quid forte ignoravi, instruite me.\n25\u00a0Quare detraxistis sermonibus veritatis,\n cum e vobis nullus sit qui possit arguere me?\n26\u00a0Ad increpandum tantum eloquia concinnatis,\n et in ventum verba profertis.\n27\u00a0Super pupillum irruitis,\n et subvertere nitimini amicum vestrum.\n28\u00a0Verumtamen quod c\u0153pistis explete:\n pr\u00e6bete aurem, et videte an mentiar.\n29\u00a0Respondete, obsecro, absque contentione;\n et loquentes id quod justum est, judicate.\n30\u00a0Et non invenietis in lingua mea iniquitatem,\n nec in faucibus meis stultitia personabit.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 6","type":"page"}
