{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job007.htm","path":"bib/vul/job007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job007.htm","text":"1\u00a0[Militia est vita hominis super terram,\n et sicut dies mercenarii dies ejus.\n2\u00a0Sicut servus desiderat umbram,\n et sicut mercenarius pr\u00e6stolatur finem operis sui,\n3\u00a0sic et ego habui menses vacuos,\n et noctes laboriosas enumeravi mihi.\n4\u00a0Si dormiero, dicam: Quando consurgam?\n et rursum expectabo vesperam,\n et replebor doloribus usque ad tenebras.\n5\u00a0Induta est caro mea putredine,\n et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.\n6\u00a0Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur,\n et consumpti sunt absque ulla spe.\n7\u00a0Memento quia ventus est vita mea,\n et non revertetur oculus meus ut videat bona.\n8\u00a0Nec aspiciet me visus hominis;\n oculi tui in me, et non subsistam.\n9\u00a0Sicut consumitur nubes, et pertransit,\n sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.\n10\u00a0Nec revertetur ultra in domum suam,\n neque cognoscet eum amplius locus ejus.\n11\u00a0Quapropter et ego non parcam ori meo:\n loquar in tribulatione spiritus mei;\n confabulabor cum amaritudine anim\u00e6 me\u00e6.\n12\u00a0Numquid mare ego sum, aut cetus,\n quia circumdedisti me carcere?\n13\u00a0Si dixero: Consolabitur me lectulus meus,\n et relevabor loquens mecum in strato meo:\n14\u00a0terrebis me per somnia,\n et per visiones horrore concuties.\n15\u00a0Quam ob rem elegit suspendium anima mea,\n et mortem ossa mea.\n16\u00a0Desperavi: nequaquam ultra jam vivam:\n parce mihi, nihil enim sunt dies mei.\n17\u00a0Quid est homo, quia magnificas eum?\n aut quid apponis erga eum cor tuum?\n18\u00a0Visitas eum diluculo,\n et subito probas illum.\n19\u00a0Usquequo non parcis mihi,\n nec dimittis me ut glutiam salivam meam?\n20\u00a0Peccavi; quid faciam tibi, o custos hominum?\n quare posuisti me contrarium tibi,\n et factus sum mihimetipsi gravis?\n21\u00a0Cur non tollis peccatum meum,\n et quare non aufers iniquitatem meam?\n ecce nunc in pulvere dormiam,\n et si mane me qu\u00e6sieris, non subsistam.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 7","type":"page"}
