{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job008.htm","path":"bib/vul/job008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job008.htm","text":"1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:\n2\u00a0[Usquequo loqueris talia,\n et spiritus multiplex sermones oris tui?\n3\u00a0Numquid Deus supplantat judicium?\n aut Omnipotens subvertit quod justum est?\n4\u00a0Etiam si filii tui peccaverunt ei,\n et dimisit eos in manu iniquitatis su\u00e6:\n5\u00a0tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum,\n et Omnipotentem fueris deprecatus;\n6\u00a0si mundus et rectus incesseris:\n statim evigilabit ad te,\n et pacatum reddet habitaculum justiti\u00e6 tu\u00e6,\n7\u00a0in tantum ut si priora tua fuerint parva,\n et novissima tua multiplicentur nimis.\n8\u00a0Interroga enim generationem pristinam,\n et diligenter investiga patrum memoriam\n9\u00a0(hesterni quippe sumus, et ignoramus,\n quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),\n10\u00a0et ipsi docebunt te, loquentur tibi,\n et de corde suo proferent eloquia.\n11\u00a0Numquid vivere potest scirpus absque humore?\n aut crescere carectum sine aqua?\n12\u00a0Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu,\n ante omnes herbas arescit.\n13\u00a0Sic vi\u00e6 omnium qui obliviscuntur Deum,\n et spes hypocrit\u00e6 peribit.\n14\u00a0Non ei placebit vecordia sua,\n et sicut tela aranearum fiducia ejus.\n15\u00a0Innitetur super domum suam, et non stabit;\n fulciet eam, et non consurget.\n16\u00a0Humectus videtur antequam veniat sol,\n et in ortu suo germen ejus egredietur.\n17\u00a0Super acervum petrarum radices ejus densabuntur,\n et inter lapides commorabitur.\n18\u00a0Si absorbuerit eum de loco suo,\n negabit eum, et dicet: Non novi te.\n19\u00a0H\u00e6c est enim l\u00e6titia vi\u00e6 ejus,\n ut rursum de terra alii germinentur.\n20\u00a0Deus non projiciet simplicem,\n nec porriget manum malignis,\n21\u00a0donec impleatur risu os tuum,\n et labia tua jubilo.\n22\u00a0Qui oderunt te induentur confusione,\n et tabernaculum impiorum non subsistet.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 8","type":"page"}
