{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job010.htm","path":"bib/vul/job010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job010.htm","text":"1\u00a0[T\u00e6det animam meam vit\u00e6 me\u00e6;\n dimittam adversum me eloquium meum:\n loquar in amaritudine anim\u00e6 me\u00e6.\n2\u00a0Dicam Deo: Noli me condemnare;\n indica mihi cur me ita judices.\n3\u00a0Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me,\n et opprimas me opus manuum tuarum,\n et consilium impiorum adjuves?\n4\u00a0Numquid oculi carnei tibi sunt?\n aut sicut videt homo, et tu videbis?\n5\u00a0Numquid sicut dies hominis dies tui,\n et anni tui sicut humana sunt tempora,\n6\u00a0ut qu\u00e6ras iniquitatem meam,\n et peccatum meum scruteris,\n7\u00a0et scias quia nihil impium fecerim,\n cum sit nemo qui de manu tua possit eruere?\n8\u00a0Manus tu\u00e6 fecerunt me,\n et plasmaverunt me totum in circuitu:\n et sic repente pr\u00e6cipitas me?\n9\u00a0Memento, qu\u00e6so, quod sicut lutum feceris me,\n et in pulverem reduces me.\n10\u00a0Nonne sicut lac mulsisti me,\n et sicut caseum me coagulasti?\n11\u00a0Pelle et carnibus vestisti me;\n ossibus et nervis compegisti me.\n12\u00a0Vitam et misericordiam tribuisti mihi,\n et visitatio tua custodivit spiritum meum.\n13\u00a0Licet h\u00e6c celes in corde tuo,\n tamen scio quia universorum memineris.\n14\u00a0Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi,\n cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris?\n15\u00a0Et si impius fuero, v\u00e6 mihi est;\n et si justus, non levabo caput,\n saturatus afflictione et miseria.\n16\u00a0Et propter superbiam quasi le\u00e6nam capies me,\n reversusque mirabiliter me crucias.\n17\u00a0Instauras testes tuos contra me,\n et multiplicas iram tuam adversum me,\n et p\u0153n\u00e6 militant in me.\n18\u00a0Quare de vulva eduxisti me?\n qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.\n19\u00a0Fuissem quasi non essem,\n de utero translatus ad tumulum.\n20\u00a0Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi?\n dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,\n21\u00a0antequam vadam, et non revertar,\n ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:\n22\u00a0terram miseri\u00e6 et tenebrarum,\n ubi umbra mortis et nullus ordo,\n sed sempiternus horror inhabitat.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 10","type":"page"}
