{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job011.htm","path":"bib/vul/job011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job011.htm","text":"1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:\n2\u00a0[Numquid qui multa loquitur, non et audiet?\n aut vir verbosus justificabitur?\n3\u00a0Tibi soli tacebunt homines?\n et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?\n4\u00a0Dixisti enim: Purus est sermo meus,\n et mundus sum in conspectu tuo.\n5\u00a0Atque utinam Deus loqueretur tecum,\n et aperiret labia sua tibi,\n6\u00a0ut ostenderet tibi secreta sapienti\u00e6,\n et quod multiplex esset lex ejus:\n et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo\n quam meretur iniquitas tua!\n7\u00a0Forsitan vestigia Dei comprehendes,\n et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?\n8\u00a0Excelsior c\u00e6lo est, et quid facies?\n profundior inferno, et unde cognosces?\n9\u00a0Longior terra mensura ejus,\n et latior mari.\n10\u00a0Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit,\n quis contradicet ei?\n11\u00a0Ipse enim novit hominum vanitatem;\n et videns iniquitatem, nonne considerat?\n12\u00a0Vir vanus in superbiam erigitur,\n et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.\n13\u00a0Tu autem firmasti cor tuum,\n et expandisti ad eum manus tuas.\n14\u00a0Si iniquitatem qu\u00e6 est in manu tua abstuleris a te,\n et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,\n15\u00a0tunc levare poteris faciem tuam absque macula;\n et eris stabilis, et non timebis.\n16\u00a0Miseri\u00e6 quoque oblivisceris,\n et quasi aquarum qu\u00e6 pr\u00e6terierunt recordaberis.\n17\u00a0Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam;\n et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.\n18\u00a0Et habebis fiduciam, proposita tibi spe:\n et defossus securus dormies.\n19\u00a0Requiesces, et non erit qui te exterreat;\n et deprecabuntur faciem tuam plurimi.\n20\u00a0Oculi autem impiorum deficient,\n et effugium peribit ab eis:\n et spes illorum abominatio anim\u00e6.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 11","type":"page"}
