{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job013.htm","path":"bib/vul/job013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job013.htm","text":"1\u00a0[Ecce omnia h\u00e6c vidit oculus meus,\n et audivit auris mea, et intellexi singula.\n2\u00a0Secundum scientiam vestram et ego novi:\n nec inferior vestri sum.\n3\u00a0Sed tamen ad Omnipotentem loquar,\n et disputare cum Deo cupio:\n4\u00a0prius vos ostendens fabricatores mendacii,\n et cultores perversorum dogmatum.\n5\u00a0Atque utinam taceretis,\n ut putaremini esse sapientes.\n6\u00a0Audite ergo correptionem meam,\n et judicium labiorum meorum attendite.\n7\u00a0Numquid Deus indiget vestro mendacio,\n ut pro illo loquamini dolos?\n8\u00a0numquid faciem ejus accipitis,\n et pro Deo judicare nitimini?\n9\u00a0aut placebit ei quem celare nihil potest?\n aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis?\n10\u00a0Ipse vos arguet,\n quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.\n11\u00a0Statim ut se commoverit, turbabit vos,\n et terror ejus irruet super vos.\n12\u00a0Memoria vestra comparabitur cineri,\n et redigentur in lutum cervices vestr\u00e6.\n13\u00a0Tacete paulisper, ut loquar\n quodcumque mihi mens suggesserit.\n14\u00a0Quare lacero carnes meas dentibus meis,\n et animam meam porto in manibus meis?\n15\u00a0Etiam si occiderit me, in ipso sperabo:\n verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.\n16\u00a0Et ipse erit salvator meus:\n non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.\n17\u00a0Audite sermonem meum,\n et \u00e6nigmata percipite auribus vestris.\n18\u00a0Si fuero judicatus,\n scio quod justus inveniar.\n19\u00a0Quis est qui judicetur mecum?\n veniat: quare tacens consumor?\n20\u00a0Duo tantum ne facias mihi,\n et tunc a facie tua non abscondar:\n21\u00a0manum tuam longe fac a me,\n et formido tua non me terreat.\n22\u00a0Voca me, et ego respondebo tibi:\n aut certe loquar, et tu responde mihi.\n23\u00a0Quantas habeo iniquitates et peccata?\n scelera mea et delicta ostende mihi.\n24\u00a0Cur faciem tuam abscondis,\n et arbitraris me inimicum tuum?\n25\u00a0Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam,\n et stipulam siccam persequeris:\n26\u00a0scribis enim contra me amaritudines,\n et consumere me vis peccatis adolescenti\u00e6 me\u00e6.\n27\u00a0Posuisti in nervo pedem meum,\n et observasti omnes semitas meas,\n et vestigia pedum meorum considerasti:\n28\u00a0qui quasi putredo consumendus sum,\n et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 13","type":"page"}
