{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job014.htm","path":"bib/vul/job014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job014.htm","text":"1\u00a0[Homo natus de muliere, brevi vivens tempore,\n repletur multis miseriis.\n2\u00a0Qui quasi flos egreditur et conteritur,\n et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.\n3\u00a0Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos,\n et adducere eum tecum in judicium?\n4\u00a0Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine?\n nonne tu qui solus es?\n5\u00a0Breves dies hominis sunt:\n numerus mensium ejus apud te est:\n constituisti terminos ejus, qui pr\u00e6teriri non poterunt.\n6\u00a0Recede paululum ab eo, ut quiescat,\n donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.\n7\u00a0Lignum habet spem:\n si pr\u00e6cisum fuerit, rursum virescit,\n et rami ejus pullulant.\n8\u00a0Si senuerit in terra radix ejus,\n et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,\n9\u00a0ad odorem aqu\u00e6 germinabit,\n et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.\n10\u00a0Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus,\n atque consumptus, ubi, qu\u00e6so, est?\n11\u00a0Quomodo si recedant aqu\u00e6 de mari,\n et fluvius vacuefactus arescat:\n12\u00a0sic homo, cum dormierit, non resurget:\n donec atteratur c\u00e6lum, non evigilabit,\n nec consurget de somno suo.\n13\u00a0Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me,\n et abscondas me donec pertranseat furor tuus,\n et constituas mihi tempus in quo recorderis mei?\n14\u00a0Putasne mortuus homo rursum vivat?\n cunctis diebus quibus nunc milito, expecto\n donec veniat immutatio mea.\n15\u00a0Vocabis me, et ego respondebo tibi:\n operi manuum tuarum porriges dexteram.\n16\u00a0Tu quidem gressus meos dinumerasti:\n sed parce peccatis meis.\n17\u00a0Signasti quasi in sacculo delicta mea,\n sed curasti iniquitatem meam.\n18\u00a0Mons cadens defluit,\n et saxum transfertur de loco suo:\n19\u00a0lapides excavant aqu\u00e6,\n et alluvione paulatim terra consumitur:\n et hominem ergo similiter perdes.\n20\u00a0Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret:\n immutabis faciem ejus, et emittes eum.\n21\u00a0Sive nobiles fuerint filii ejus,\n sive ignobiles, non intelliget.\n22\u00a0Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit,\n et anima illius super semetipso lugebit.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 14","type":"page"}
