{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job015.htm","path":"bib/vul/job015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job015.htm","text":"1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:\n2\u00a0[Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens,\n et implebit ardore stomachum suum?\n3\u00a0Arguis verbis eum qui non est \u00e6qualis tibi,\n et loqueris quod tibi non expedit.\n4\u00a0Quantum in te est, evacuasti timorem,\n et tulisti preces coram Deo.\n5\u00a0Docuit enim iniquitas tua os tuum,\n et imitaris linguam blasphemantium.\n6\u00a0Condemnabit te os tuum, et non ego:\n et labia tua respondebunt tibi.\n7\u00a0Numquid primus homo tu natus es,\n et ante colles formatus?\n8\u00a0numquid consilium Dei audisti,\n et inferior te erit ejus sapientia?\n9\u00a0Quid nosti quod ignoremus?\n quid intelligis quod nesciamus?\n10\u00a0Et senes et antiqui sunt in nobis,\n multo vetustiores quam patres tui.\n11\u00a0Numquid grande est ut consoletur te Deus?\n sed verba tua prava hoc prohibent.\n12\u00a0Quid te elevat cor tuum,\n et quasi magna cogitans attonitos habes oculos?\n13\u00a0Quid tumet contra Deum spiritus tuus,\n ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?\n14\u00a0Quid est homo ut immaculatus sit,\n et ut justus appareat natus de muliere?\n15\u00a0Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis,\n et c\u00e6li non sunt mundi in conspectu ejus.\n16\u00a0Quanto magis abominabilis et inutilis homo,\n qui bibit quasi aquam iniquitatem?\n17\u00a0Ostendam tibi: audi me:\n quod vidi, narrabo tibi.\n18\u00a0Sapientes confitentur,\n et non abscondunt patres suos:\n19\u00a0quibus solis data est terra,\n et non transivit alienus per eos.\n20\u00a0Cunctis diebus suis impius superbit,\n et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.\n21\u00a0Sonitus terroris semper in auribus illius:\n et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.\n22\u00a0Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem,\n circumspectans undique gladium.\n23\u00a0Cum se moverit ad qu\u00e6rendum panem,\n novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.\n24\u00a0Terrebit eum tribulatio,\n et angustia vallabit eum,\n sicut regem qui pr\u00e6paratur ad pr\u00e6lium.\n25\u00a0Tetendit enim adversus Deum manum suam,\n et contra Omnipotentem roboratus est.\n26\u00a0Cucurrit adversus eum erecto collo,\n et pingui cervice armatus est.\n27\u00a0Operuit faciem ejus crassitudo,\n et de lateribus ejus arvina dependet.\n28\u00a0Habitavit in civitatibus desolatis,\n et in domibus desertis, qu\u00e6 in tumulos sunt redact\u00e6.\n29\u00a0Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus,\n nec mittet in terra radicem suam.\n30\u00a0Non recedet de tenebris:\n ramos ejus arefaciet flamma,\n et auferetur spiritu oris sui.\n31\u00a0Non credet, frustra errore deceptus,\n quod aliquo pretio redimendus sit.\n32\u00a0Antequam dies ejus impleantur peribit,\n et manus ejus arescent.\n33\u00a0L\u00e6detur quasi vinea in primo flore botrus ejus,\n et quasi oliva projiciens florem suum.\n34\u00a0Congregatio enim hypocrit\u00e6 sterilis,\n et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.\n35\u00a0Concepit dolorem, et peperit iniquitatem,\n et uterus ejus pr\u00e6parat dolos.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 15","type":"page"}
