{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job016.htm","path":"bib/vul/job016.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job016.htm","text":"1 Respondens autem Job, dixit:\n2\u00a0[Audivi frequenter talia:\n consolatores onerosi omnes vos estis.\n3\u00a0Numquid habebunt finem verba ventosa?\n aut aliquid tibi molestum est, si loquaris?\n4\u00a0Poteram et ego similia vestri loqui,\n atque utinam esset anima vestra pro anima mea:\n5\u00a0consolarer et ego vos sermonibus,\n et moverem caput meum super vos;\n6\u00a0roborarem vos ore meo,\n et moverem labia mea, quasi parcens vobis.\n7\u00a0Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus,\n et si tacuero, non recedet a me.\n8\u00a0Nunc autem oppressit me dolor meus,\n et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.\n9\u00a0Rug\u00e6 me\u00e6 testimonium dicunt contra me,\n et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.\n10\u00a0Collegit furorem suum in me,\n et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis:\n hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.\n11\u00a0Aperuerunt super me ora sua,\n et exprobrantes percusserunt maxillam meam:\n satiati sunt p\u0153nis meis.\n12\u00a0Conclusit me Deus apud iniquum,\n et manibus impiorum me tradidit.\n13\u00a0Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum:\n tenuit cervicem meam, confregit me,\n et posuit me sibi quasi in signum.\n14\u00a0Circumdedit me lanceis suis;\n convulneravit lumbos meos:\n non pepercit, et effudit in terra viscera mea.\n15\u00a0Concidit me vulnere super vulnus:\n irruit in me quasi gigas.\n16\u00a0Saccum consui super cutem meam,\n et operui cinere carnem meam.\n17\u00a0Facies mea intumuit a fletu,\n et palpebr\u00e6 me\u00e6 caligaverunt.\n18\u00a0H\u00e6c passus sum absque iniquitate manus me\u00e6,\n cum haberem mundas ad Deum preces.\n19\u00a0Terra, ne operias sanguinem meum,\n neque inveniat in te locum latendi clamor meus:\n20\u00a0ecce enim in c\u00e6lo testis meus,\n et conscius meus in excelsis.\n21\u00a0Verbosi amici mei:\n ad Deum stillat oculus meus:\n22\u00a0atque utinam sic judicaretur vir cum Deo,\n quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.\n23\u00a0Ecce enim breves anni transeunt,\n et semitam per quam non revertar ambulo.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 16","type":"page"}
