{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job020.htm","path":"bib/vul/job020.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job020.htm","text":"1 Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:\n2\u00a0[Idcirco cogitationes me\u00e6 vari\u00e6 succedunt sibi,\n et mens in diversa rapitur.\n3\u00a0Doctrinam qua me arguis audiam,\n et spiritus intelligenti\u00e6 me\u00e6 respondebit mihi.\n4\u00a0Hoc scio a principio,\n ex quo positus est homo super terram,\n5\u00a0quod laus impiorum brevis sit,\n et gaudium hypocrit\u00e6 ad instar puncti.\n6\u00a0Si ascenderit usque ad c\u00e6lum superbia ejus,\n et caput ejus nubes tetigerit,\n7\u00a0quasi sterquilinium in fine perdetur,\n et qui eum viderant, dicent: Ubi est?\n8\u00a0Velut somnium avolans non invenietur:\n transiet sicut visio nocturna.\n9\u00a0Oculus qui eum viderat non videbit,\n neque ultra intuebitur eum locus suus.\n10\u00a0Filii ejus atterentur egestate,\n et manus illius reddent ei dolorem suum.\n11\u00a0Ossa ejus implebuntur vitiis adolescenti\u00e6 ejus,\n et cum eo in pulvere dormient.\n12\u00a0Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum,\n abscondet illud sub lingua sua.\n13\u00a0Parcet illi, et non derelinquet illud,\n et celabit in gutture suo.\n14\u00a0Panis ejus in utero illius\n vertetur in fel aspidum intrinsecus.\n15\u00a0Divitias quas devoravit evomet,\n et de ventre illius extrahet eas Deus.\n16\u00a0Caput aspidum suget,\n et occidet eum lingua viper\u00e6.\n17\u00a0(Non videat rivulos fluminis,\n torrentes mellis et butyri.)\n18\u00a0Luet qu\u00e6 fecit omnia, nec tamen consumetur:\n juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.\n19\u00a0Quoniam confringens nudavit pauperes:\n domum rapuit, et non \u00e6dificavit eam.\n20\u00a0Nec est satiatus venter ejus:\n et cum habuerit qu\u00e6 concupierat, possidere non poterit.\n21\u00a0Non remansit de cibo ejus,\n et propterea nihil permanebit de bonis ejus.\n22\u00a0Cum satiatus fuerit, arctabitur:\n \u00e6stuabit, et omnis dolor irruet super eum.\n23\u00a0Utinam impleatur venter ejus,\n ut emittat in eum iram furoris sui,\n et pluat super illum bellum suum.\n24\u00a0Fugiet arma ferrea,\n et irruet in arcum \u00e6reum.\n25\u00a0Eductus, et egrediens de vagina sua,\n et fulgurans in amaritudine sua:\n vadent et venient super eum horribiles.\n26\u00a0Omnes tenebr\u00e6 abscondit\u00e6 sunt in occultis ejus;\n devorabit eum ignis qui non succenditur:\n affligetur relictus in tabernaculo suo.\n27\u00a0Revelabunt c\u00e6li iniquitatem ejus,\n et terra consurget adversus eum.\n28\u00a0Apertum erit germen domus illius:\n detrahetur in die furoris Dei.\n29\u00a0H\u00e6c est pars hominis impii a Deo,\n et h\u00e6reditas verborum ejus a Domino.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 20","type":"page"}
