{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job021.htm","path":"bib/vul/job021.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job021.htm","text":"1 Respondens autem Job, dixit:\n2\u00a0[Audite, qu\u00e6so, sermones meos,\n et agite p\u0153nitentiam.\n3\u00a0Sustinete me, et ego loquar:\n et post mea, si videbitur, verba, ridete.\n4\u00a0Numquid contra hominem disputatio mea est,\n ut merito non debeam contristari?\n5\u00a0Attendite me et obstupescite,\n et superponite digitum ori vestro.\n6\u00a0Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,\n et concutit carnem meam tremor.\n7\u00a0Quare ergo impii vivunt,\n sublevati sunt, confortatique divitiis?\n8\u00a0Semen eorum permanet coram eis:\n propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.\n9\u00a0Domus eorum secur\u00e6 sunt et pacat\u00e6,\n et non est virga Dei super illos.\n10\u00a0Bos eorum concepit, et non abortivit:\n vacca peperit, et non est privata f\u0153tu suo.\n11\u00a0Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,\n et infantes eorum exultant lusibus.\n12\u00a0Tenent tympanum et citharam,\n et gaudent ad sonitum organi.\n13\u00a0Ducunt in bonis dies suos,\n et in puncto ad inferna descendunt.\n14\u00a0Qui dixerunt Deo: Recede a nobis,\n et scientiam viarum tuarum nolumus.\n15\u00a0Quis est Omnipotens, ut serviamus ei?\n et quid nobis prodest si oraverimus illum?\n16\u00a0Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,\n consilium impiorum longe sit a me.\n17\u00a0Quoties lucerna impiorum extinguetur,\n et superveniet eis inundatio,\n et dolores dividet furoris sui?\n18\u00a0Erunt sicut pale\u00e6 ante faciem venti,\n et sicut favilla quam turbo dispergit.\n19\u00a0Deus servabit filiis illius dolorem patris,\n et cum reddiderit, tunc sciet.\n20\u00a0Videbunt oculi ejus interfectionem suam,\n et de furore Omnipotentis bibet.\n21\u00a0Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se,\n et si numerus mensium ejus dimidietur?\n22\u00a0Numquid Deus docebit quispiam scientiam,\n qui excelsos judicat?\n23\u00a0Iste moritur robustus et sanus,\n dives et felix:\n24\u00a0viscera ejus plena sunt adipe,\n et medullis ossa illius irrigantur:\n25\u00a0alius vero moritur in amaritudine anim\u00e6\n absque ullis opibus:\n26\u00a0et tamen simul in pulvere dormient,\n et vermes operient eos.\n27\u00a0Certe novi cogitationes vestras,\n et sententias contra me iniquas.\n28\u00a0Dicitis enim: Ubi est domus principis?\n et ubi tabernacula impiorum?\n29\u00a0Interrogate quemlibet de viatoribus,\n et h\u00e6c eadem illum intelligere cognoscetis:\n30\u00a0quia in diem perditionis servatur malus,\n et ad diem furoris ducetur.\n31\u00a0Quis arguet coram eo viam ejus?\n et qu\u00e6 fecit, quis reddet illi?\n32\u00a0Ipse ad sepulchra ducetur,\n et in congerie mortuorum vigilabit.\n33\u00a0Dulcis fuit glareis Cocyti,\n et post se omnem hominem trahet,\n et ante se innumerabiles.\n34\u00a0Quomodo igitur consolamini me frustra,\n cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 21","type":"page"}
