{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job022.htm","path":"bib/vul/job022.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job022.htm","text":"1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:\n2\u00a0[Numquid Deo potest comparari homo,\n etiam cum perfect\u00e6 fuerit scienti\u00e6?\n3\u00a0Quid prodest Deo, si justus fueris?\n aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua?\n4\u00a0Numquid timens arguet te,\n et veniet tecum in judicium,\n5\u00a0et non propter malitiam tuam plurimam,\n et infinitas iniquitates tuas?\n6\u00a0Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa,\n et nudos spoliasti vestibus.\n7\u00a0Aquam lasso non dedisti,\n et esurienti subtraxisti panem.\n8\u00a0In fortitudine brachii tui possidebas terram,\n et potentissimus obtinebas eam.\n9\u00a0Viduas dimisisti vacuas,\n et lacertos pupillorum comminuisti.\n10\u00a0Propterea circumdatus es laqueis,\n et conturbat te formido subita.\n11\u00a0Et putabas te tenebras non visurum,\n et impetu aquarum inundantium non oppressum iri?\n12\u00a0an non cogitas quod Deus excelsior c\u00e6lo sit,\n et super stellarum verticem sublimetur?\n13\u00a0Et dicis: Quid enim novit Deus?\n et quasi per caliginem judicat.\n14\u00a0Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat,\n et circa cardines c\u00e6li perambulat.\n15\u00a0Numquid semitam s\u00e6culorum custodire cupis,\n quam calcaverunt viri iniqui,\n16\u00a0qui sublati sunt ante tempus suum,\n et fluvius subvertit fundamentum eorum?\n17\u00a0Qui dicebant Deo: Recede a nobis:\n et quasi nihil posset facere Omnipotens, \u00e6stimabant eum,\n18\u00a0cum ille implesset domos eorum bonis:\n quorum sententia procul sit a me.\n19\u00a0Videbunt justi, et l\u00e6tabuntur,\n et innocens subsannabit eos:\n20\u00a0nonne succisa est erectio eorum?\n et reliquias eorum devoravit ignis?\n21\u00a0Acquiesce igitur ei, et habeto pacem,\n et per h\u00e6c habebis fructus optimos.\n22\u00a0Suscipe ex ore illius legem,\n et pone sermones ejus in corde tuo.\n23\u00a0Si reversus fueris ad Omnipotentem, \u00e6dificaberis,\n et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.\n24\u00a0Dabit pro terra silicem,\n et pro silice torrentes aureos.\n25\u00a0Eritque Omnipotens contra hostes tuos,\n et argentum coacervabitur tibi.\n26\u00a0Tunc super Omnipotentem deliciis afflues,\n et elevabis ad Deum faciem tuam.\n27\u00a0Rogabis eum, et exaudiet te,\n et vota tua reddes.\n28\u00a0Decernes rem, et veniet tibi,\n et in viis tuis splendebit lumen.\n29\u00a0Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria,\n et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.\n30\u00a0Salvabitur innocens:\n salvabitur autem in munditia manuum suarum.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 22","type":"page"}
