{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job023.htm","path":"bib/vul/job023.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job023.htm","text":"1 Respondens autem Job, ait:\n2\u00a0[Nunc quoque in amaritudine est sermo meus,\n et manus plag\u00e6 me\u00e6 aggravata est super gemitum meum.\n3\u00a0Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum,\n et veniam usque ad solium ejus?\n4\u00a0Ponam coram eo judicium,\n et os meum replebo increpationibus:\n5\u00a0ut sciam verba qu\u00e6 mihi respondeat,\n et intelligam quid loquatur mihi.\n6\u00a0Nolo multa fortitudine contendat mecum,\n nec magnitudinis su\u00e6 mole me premat.\n7\u00a0Proponat \u00e6quitatem contra me,\n et perveniat ad victoriam judicium meum.\n8\u00a0Si ad orientem iero, non apparet;\n si ad occidentem, non intelligam eum.\n9\u00a0Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum;\n si me vertam ad dexteram, non videbo illum.\n10\u00a0Ipse vero scit viam meam,\n et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.\n11\u00a0Vestigia ejus secutus est pes meus:\n viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.\n12\u00a0A mandatis labiorum ejus non recessi,\n et in sinu meo abscondi verba oris ejus.\n13\u00a0Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus:\n et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.\n14\u00a0Cum expleverit in me voluntatem suam,\n et alia multa similia pr\u00e6sto sunt ei.\n15\u00a0Et idcirco a facie ejus turbatus sum,\n et considerans eum, timore sollicitor.\n16\u00a0Deus mollivit cor meum,\n et Omnipotens conturbavit me.\n17\u00a0Non enim perii propter imminentes tenebras,\n nec faciem meam operuit caligo.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 23","type":"page"}
