{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job024.htm","path":"bib/vul/job024.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job024.htm","text":"1\u00a0[Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora:\n qui autem noverunt eum,\n ignorant dies illius.\n2\u00a0Alii terminos transtulerunt;\n diripuerunt greges, et paverunt eos.\n3\u00a0Asinum pupillorum abegerunt,\n et abstulerunt pro pignore bovem vidu\u00e6.\n4\u00a0Subverterunt pauperum viam,\n et oppresserunt pariter mansuetos terr\u00e6.\n5\u00a0Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum:\n vigilantes ad pr\u00e6dam, pr\u00e6parant panem liberis.\n6\u00a0Agrum non suum demetunt,\n et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.\n7\u00a0Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes,\n quibus non est operimentum in frigore:\n8\u00a0quos imbres montium rigant,\n et non habentes velamen, amplexantur lapides.\n9\u00a0Vim fecerunt depr\u00e6dantes pupillos,\n et vulgum pauperem spoliaverunt.\n10\u00a0Nudis et incedentibus absque vestitu,\n et esurientibus tulerunt spicas.\n11\u00a0Inter acervos eorum meridiati sunt,\n qui calcatis torcularibus sitiunt.\n12\u00a0De civitatibus fecerunt viros gemere,\n et anima vulneratorum clamavit:\n et Deus inultum abire non patitur.\n13\u00a0Ipsi fuerunt rebelles lumini:\n nescierunt vias ejus,\n nec reversi sunt per semitas ejus.\n14\u00a0Mane primo consurgit homicida;\n interficit egenum et pauperem:\n per noctem vero erit quasi fur.\n15\u00a0Oculus adulteri observat caliginem,\n dicens: Non me videbit oculus:\n et operiet vultum suum.\n16\u00a0Perfodit in tenebris domos,\n sicut in die condixerant sibi,\n et ignoraverunt lucem.\n17\u00a0Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis:\n et sic in tenebris quasi in luce ambulant.\n18\u00a0Levis est super faciem aqu\u00e6:\n maledicta sit pars ejus in terra,\n nec ambulet per viam vinearum.\n19\u00a0Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium,\n et usque ad inferos peccatum illius.\n20\u00a0Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes:\n non sit in recordatione,\n sed conteratur quasi lignum infructuosum.\n21\u00a0Pavit enim sterilem qu\u00e6 non parit,\n et vidu\u00e6 bene non fecit.\n22\u00a0Detraxit fortes in fortitudine sua,\n et cum steterit, non credet vit\u00e6 su\u00e6.\n23\u00a0Dedit ei Deus locum p\u0153nitenti\u00e6,\n et ille abutitur eo in superbiam:\n oculi autem ejus sunt in viis illius.\n24\u00a0Elevati sunt ad modicum, et non subsistent:\n et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur,\n et sicut summitates spicarum conterentur.\n25\u00a0Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum,\n et ponere ante Deum verba mea?]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 24","type":"page"}
