{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job025.htm","path":"bib/vul/job025.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job025.htm","text":"1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:\n2\u00a0[Potestas et terror apud eum est,\n qui facit concordiam in sublimibus suis.\n3\u00a0Numquid est numerus militum ejus?\n et super quem non surget lumen illius?\n4\u00a0Numquid justificari potest homo comparatus Deo?\n aut apparere mundus natus de muliere?\n5\u00a0Ecce luna etiam non splendet,\n et stell\u00e6 non sunt mund\u00e6 in conspectu ejus:\n6\u00a0quanto magis homo putredo,\n et filius hominis vermis?]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 25","type":"page"}
