{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job027.htm","path":"bib/vul/job027.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job027.htm","text":"1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:\n2\u00a0[Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,\n et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.\n3\u00a0Quia donec superest halitus in me,\n et spiritus Dei in naribus meis,\n4\u00a0non loquentur labia mea iniquitatem,\n nec lingua mea meditabitur mendacium.\n5\u00a0Absit a me ut justos vos esse judicem:\n donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.\n6\u00a0Justificationem meam, quam c\u0153pi tenere, non deseram:\n neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.\n7\u00a0Sit ut impius, inimicus meus,\n et adversarius meus quasi iniquus.\n8\u00a0Qu\u00e6 est enim spes hypocrit\u00e6, si avare rapiat,\n et non liberet Deus animam ejus?\n9\u00a0Numquid Deus audiet clamorem ejus,\n cum venerit super eum angustia?\n10\u00a0aut poterit in Omnipotente delectari,\n et invocare Deum omni tempore?\n11\u00a0Docebo vos per manum Dei qu\u00e6 Omnipotens habeat,\n nec abscondam.\n12\u00a0Ecce vos omnes nostis:\n et quid sine causa vana loquimini?\n13\u00a0H\u00e6c est pars hominis impii apud Deum,\n et h\u00e6reditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.\n14\u00a0Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,\n et nepotes ejus non saturabuntur pane:\n15\u00a0qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,\n et vidu\u00e6 illius non plorabunt.\n16\u00a0Si comportaverit quasi terram argentum,\n et sicut lutum pr\u00e6paraverit vestimenta:\n17\u00a0pr\u00e6parabit quidem, sed justus vestietur illis,\n et argentum innocens dividet.\n18\u00a0\u00c6dificavit sicut tinea domum suam,\n et sicut custos fecit umbraculum.\n19\u00a0Dives, cum dormierit, nihil secum auferet:\n aperiet oculos suos, et nihil inveniet.\n20\u00a0Apprehendet eum quasi aqua inopia:\n nocte opprimet eum tempestas.\n21\u00a0Tollet eum ventus urens, et auferet,\n et velut turbo rapiet eum de loco suo.\n22\u00a0Et mittet super eum, et non parcet:\n de manu ejus fugiens fugiet.\n23\u00a0Stringet super eum manus suas,\n et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 27","type":"page"}
