{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job029.htm","path":"bib/vul/job029.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job029.htm","text":"1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit:\n2\u00a0[Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos,\n secundum dies quibus Deus custodiebat me?\n3\u00a0Quando splendebat lucerna ejus super caput meum,\n et ad lumen ejus ambulabam in tenebris:\n4\u00a0sicut fui in diebus adolescenti\u00e6 me\u00e6,\n quando secreto Deus erat in tabernaculo meo:\n5\u00a0quando erat Omnipotens mecum,\n et in circuitu meo pueri mei:\n6\u00a0quando lavabam pedes meos butyro,\n et petra fundebat mihi rivos olei:\n7\u00a0quando procedebam ad portam civitatis,\n et in platea parabant cathedram mihi.\n8\u00a0Videbant me juvenes, et abscondebantur:\n et senes assurgentes stabant.\n9\u00a0Principes cessabant loqui,\n et digitum superponebant ori suo.\n10\u00a0Vocem suam cohibebant duces,\n et lingua eorum gutturi suo adh\u00e6rebat.\n11\u00a0Auris audiens beatificabat me,\n et oculus videns testimonium reddebat mihi:\n12\u00a0eo quod liberassem pauperem vociferantem,\n et pupillum cui non esset adjutor.\n13\u00a0Benedictio perituri super me veniebat,\n et cor vidu\u00e6 consolatus sum.\n14\u00a0Justitia indutus sum,\n et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.\n15\u00a0Oculus fui c\u00e6co, et pes claudo.\n16\u00a0Pater eram pauperum,\n et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.\n17\u00a0Conterebam molas iniqui,\n et de dentibus illius auferebam pr\u00e6dam.\n18\u00a0Dicebamque: In nidulo meo moriar,\n et sicut palma multiplicabo dies.\n19\u00a0Radix mea aperta est secus aquas,\n et ros morabitur in messione mea.\n20\u00a0Gloria mea semper innovabitur,\n et arcus meus in manu mea instaurabitur.\n21\u00a0Qui me audiebant, expectabant sententiam,\n et intenti tacebant ad consilium meum.\n22\u00a0Verbis meis addere nihil audebant,\n et super illos stillabat eloquium meum.\n23\u00a0Expectabant me sicut pluviam,\n et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.\n24\u00a0Siquando ridebam ad eos, non credebant:\n et lux vultus mei non cadebat in terram.\n25\u00a0Si voluissem ire ad eos, sedebam primus:\n cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,\n eram tamen m\u0153rentium consolator.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 29","type":"page"}
