{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job030.htm","path":"bib/vul/job030.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job030.htm","text":"1\u00a0[Nunc autem derident me juniores tempore,\n quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:\n2\u00a0quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo,\n et vita ipsa putabantur indigni:\n3\u00a0egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine,\n squallentes calamitate et miseria.\n4\u00a0Et mandebant herbas, et arborum cortices,\n et radix juniperorum erat cibus eorum:\n5\u00a0qui de convallibus ista rapientes,\n cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.\n6\u00a0In desertis habitabant torrentium,\n et in cavernis terr\u00e6, vel super glaream:\n7\u00a0qui inter hujuscemodi l\u00e6tabantur,\n et esse sub sentibus delicias computabant:\n8\u00a0filii stultorum et ignobilium,\n et in terra penitus non parentes.\n9\u00a0Nunc in eorum canticum versus sum,\n et factus sum eis in proverbium.\n10\u00a0Abominantur me, et longe fugiunt a me,\n et faciem meam conspuere non verentur.\n11\u00a0Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,\n et frenum posuit in os meum.\n12\u00a0Ad dexteram orientis calamitates me\u00e6 illico surrexerunt:\n pedes meos subverterunt,\n et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.\n13\u00a0Dissipaverunt itinera mea;\n insidiati sunt mihi, et pr\u00e6valuerunt:\n et non fuit qui ferret auxilium.\n14\u00a0Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,\n et ad meas miserias devoluti sunt.\n15\u00a0Redactus sum in nihilum:\n abstulisti quasi ventus desiderium meum,\n et velut nubes pertransiit salus mea.\n16\u00a0Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,\n et possident me dies afflictionis.\n17\u00a0Nocte os meum perforatur doloribus,\n et qui me comedunt, non dormiunt.\n18\u00a0In multitudine eorum consumitur vestimentum meum,\n et quasi capito tunic\u00e6 succinxerunt me.\n19\u00a0Comparatus sum luto,\n et assimilatus sum favill\u00e6 et cineri.\n20\u00a0Clamo ad te, et non exaudis me:\n sto, et non respicis me.\n21\u00a0Mutatus es mihi in crudelem,\n et in duritia manus tu\u00e6 adversaris mihi.\n22\u00a0Elevasti me, et quasi super ventum ponens;\n elisisti me valide.\n23\u00a0Scio quia morti trades me,\n ubi constituta est domus omni viventi.\n24\u00a0Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam:\n et si corruerint, ipse salvabis.\n25\u00a0Flebam quondam super eo qui afflictus erat,\n et compatiebatur anima mea pauperi.\n26\u00a0Expectabam bona, et venerunt mihi mala:\n pr\u00e6stolabar lucem, et eruperunt tenebr\u00e6.\n27\u00a0Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie:\n pr\u00e6venerunt me dies afflictionis.\n28\u00a0M\u0153rens incedebam sine furore;\n consurgens, in turba clamabam.\n29\u00a0Frater fui draconum,\n et socius struthionum.\n30\u00a0Cutis mea denigrata est super me,\n et ossa mea aruerunt pr\u00e6 caumate.\n31\u00a0Versa est in luctum cithara mea,\n et organum meum in vocem flentium.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 30","type":"page"}
