{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job032.htm","path":"bib/vul/job032.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job032.htm","text":"1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.\n2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.\n3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.\n4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.\n5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.\n6\u00a0Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: [Junior sum tempore, vos autem antiquiores:\n idcirco, demisso capite,\n veritus sum vobis indicare meam sententiam.\n7\u00a0Sperabam enim quod \u00e6tas prolixior loqueretur,\n et annorum multitudo doceret sapientiam.\n8\u00a0Sed, ut video, spiritus est in hominibus,\n et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.\n9\u00a0Non sunt long\u00e6vi sapientes,\n nec senes intelligunt judicium.\n10\u00a0Ideo dicam: Audite me:\n ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.\n11\u00a0Expectavi enim sermones vestros;\n audivi prudentiam vestram,\n donec disceptaremini sermonibus;\n12\u00a0et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam:\n sed, ut video, non est qui possit arguere Job,\n et respondere ex vobis sermonibus ejus.\n13\u00a0Ne forte dicatis: Invenimus sapientiam:\n Deus projecit eum, non homo.\n14\u00a0Nihil locutus est mihi:\n et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.\n15\u00a0Extimuerunt, nec responderunt ultra,\n abstuleruntque a se eloquia.\n16\u00a0Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti:\n steterunt, nec ultra responderunt:\n17\u00a0respondebo et ego partem meam,\n et ostendam scientiam meam.\n18\u00a0Plenus sum enim sermonibus,\n et coarctat me spiritus uteri mei.\n19\u00a0En venter meus quasi mustum absque spiraculo,\n quod lagunculas novas disrumpit.\n20\u00a0Loquar, et respirabo paululum:\n aperiam labia mea, et respondebo.\n21\u00a0Non accipiam personam viri,\n et Deum homini non \u00e6quabo.\n22\u00a0Nescio enim quamdiu subsistam,\n et si post modicum tollat me factor meus.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 32","type":"page"}
