{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job033.htm","path":"bib/vul/job033.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job033.htm","text":"1\u00a0[Audi igitur, Job, eloquia mea,\n et omnes sermones meos ausculta.\n2\u00a0Ecce aperui os meum:\n loquatur lingua mea in faucibus meis.\n3\u00a0Simplici corde meo sermones mei,\n et sententiam puram labia mea loquentur.\n4\u00a0Spiritus Dei fecit me,\n et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.\n5\u00a0Si potes, responde mihi,\n et adversus faciem meam consiste.\n6\u00a0Ecce, et me sicut et te fecit Deus,\n et de eodem luto ego quoque formatus sum.\n7\u00a0Verumtamen miraculum meum non te terreat,\n et eloquentia mea non sit tibi gravis.\n8\u00a0Dixisti ergo in auribus meis,\n et vocem verborum tuorum audivi:\n9\u00a0Mundus sum ego, et absque delicto:\n immaculatus, et non est iniquitas in me.\n10\u00a0Quia querelas in me reperit,\n ideo arbitratus est me inimicum sibi.\n11\u00a0Posuit in nervo pedes meos;\n custodivit omnes semitas meas.\n12\u00a0Hoc est ergo in quo non es justificatus:\n respondebo tibi, quia major sit Deus homine.\n13\u00a0Adversus eum contendis,\n quod non ad omnia verba responderit tibi?\n14\u00a0Semel loquitur Deus,\n et secundo idipsum non repetit.\n15\u00a0Per somnium, in visione nocturna,\n quando irruit sopor super homines,\n et dormiunt in lectulo,\n16\u00a0tunc aperit aures virorum,\n et erudiens eos instruit disciplina,\n17\u00a0ut avertat hominem ab his qu\u00e6 facit,\n et liberet eum de superbia,\n18\u00a0eruens animam ejus a corruptione,\n et vitam illius ut non transeat in gladium.\n19\u00a0Increpat quoque per dolorem in lectulo,\n et omnia ossa ejus marcescere facit.\n20\u00a0Abominabilis ei fit in vita sua panis,\n et anim\u00e6 illius cibus ante desiderabilis.\n21\u00a0Tabescet caro ejus,\n et ossa, qu\u00e6 tecta fuerant, nudabuntur.\n22\u00a0Appropinquavit corruptioni anima ejus,\n et vita illius mortiferis.\n23\u00a0Si fuerit pro eo angelus loquens,\n unus de millibus, ut annuntiet hominis \u00e6quitatem,\n24\u00a0miserebitur ejus, et dicet:\n Libera eum, ut non descendat in corruptionem:\n inveni in quo ei propitier.\n25\u00a0Consumpta est caro ejus a suppliciis:\n revertatur ad dies adolescenti\u00e6 su\u00e6.\n26\u00a0Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit:\n et videbit faciem ejus in jubilo,\n et reddet homini justitiam suam.\n27\u00a0Respiciet homines, et dicet: Peccavi,\n et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.\n28\u00a0Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum,\n sed vivens lucem videret.\n29\u00a0Ecce h\u00e6c omnia operatur Deus\n tribus vicibus per singulos,\n30\u00a0ut revocet animas eorum a corruptione,\n et illuminet luce viventium.\n31\u00a0Attende, Job, et audi me:\n et tace, dum ego loquor.\n32\u00a0Si autem habes quod loquaris, responde mihi:\n loquere, volo enim te apparere justum.\n33\u00a0Quod si non habes, audi me:\n tace, et docebo te sapientiam.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 33","type":"page"}
