{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job036.htm","path":"bib/vul/job036.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job036.htm","text":"1 Addens quoque Eliu, h\u00e6c locutus est:\n2\u00a0[Sustine me paululum, et indicabo tibi:\n adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.\n3\u00a0Repetam scientiam meam a principio,\n et operatorem meum probabo justum.\n4\u00a0Vere enim absque mendacio sermones mei,\n et perfecta scientia probabitur tibi.\n5\u00a0Deus potentes non abjicit,\n cum et ipse sit potens:\n6\u00a0sed non salvat impios,\n et judicium pauperibus tribuit.\n7\u00a0Non auferet a justo oculos suos:\n et reges in solio collocat in perpetuum,\n et illi eriguntur.\n8\u00a0Et si fuerint in catenis,\n et vinciantur funibus paupertatis,\n9\u00a0indicabit eis opera eorum,\n et scelera eorum, quia violenti fuerunt.\n10\u00a0Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat:\n et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.\n11\u00a0Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono,\n et annos suos in gloria:\n12\u00a0si autem non audierint,\n transibunt per gladium,\n et consumentur in stultitia.\n13\u00a0Simulatores et callidi provocant iram Dei,\n neque clamabunt cum vincti fuerint.\n14\u00a0Morietur in tempestate anima eorum,\n et vita eorum inter effeminatos.\n15\u00a0Eripiet de angustia sua pauperem,\n et revelabit in tribulatione aurem ejus.\n16\u00a0Igitur salvabit te de ore angusto latissime,\n et non habente fundamentum subter se:\n requies autem mens\u00e6 tu\u00e6 erit plena pinguedine.\n17\u00a0Causa tua quasi impii judicata est:\n causam judiciumque recipies.\n18\u00a0Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas:\n nec multitudo donorum inclinet te.\n19\u00a0Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,\n et omnes robustos fortitudine.\n20\u00a0Ne protrahas noctem,\n ut ascendant populi pro eis.\n21\u00a0Cave ne declines ad iniquitatem:\n hanc enim c\u0153pisti sequi post miseriam.\n22\u00a0Ecce Deus excelsus in fortitudine sua,\n et nullus ei similis in legislatoribus.\n23\u00a0Quis poterit scrutari vias ejus?\n aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?\n24\u00a0Memento quod ignores opus ejus,\n de quo cecinerunt viri.\n25\u00a0Omnes homines vident eum:\n unusquisque intuetur procul.\n26\u00a0Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram:\n numerus annorum ejus in\u00e6stimabilis.\n27\u00a0Qui aufert stillas pluvi\u00e6,\n et effundit imbres ad instar gurgitum,\n28\u00a0qui de nubibus fluunt\n qu\u00e6 pr\u00e6texunt cuncta desuper.\n29\u00a0Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,\n30\u00a0et fulgurare lumine suo desuper,\n cardines quoque maris operiet.\n31\u00a0Per h\u00e6c enim judicat populos,\n et dat escas multis mortalibus.\n32\u00a0In manibus abscondit lucem,\n et pr\u00e6cepit ei ut rursus adveniat.\n33\u00a0Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit,\n et ad eam possit ascendere.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 36","type":"page"}
