{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job038.htm","path":"bib/vul/job038.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job038.htm","text":"1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:\n2\u00a0[Quis est iste involvens sententias\n sermonibus imperitis?\n3\u00a0Accinge sicut vir lumbos tuos:\n interrogabo te, et responde mihi.\n4\u00a0Ubi eras quando ponebam fundamenta terr\u00e6?\n indica mihi, si habes intelligentiam.\n5\u00a0Quis posuit mensuras ejus, si nosti?\n vel quis tetendit super eam lineam?\n6\u00a0Super quo bases illius solidat\u00e6 sunt?\n aut quis demisit lapidem angularem ejus,\n7\u00a0cum me laudarent simul astra matutina,\n et jubilarent omnes filii Dei?\n8\u00a0Quis conclusit ostiis mare,\n quando erumpebat quasi de vulva procedens;\n9\u00a0cum ponerem nubem vestimentum ejus,\n et caligine illud quasi pannis infanti\u00e6 obvolverem?\n10\u00a0Circumdedi illud terminis meis,\n et posui vectem et ostia,\n11\u00a0et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius,\n et hic confringes tumentes fluctus tuos.\n12\u00a0Numquid post ortum tuum pr\u00e6cepisti diluculo,\n et ostendisti auror\u00e6 locum suum?\n13\u00a0Et tenuisti concutiens extrema terr\u00e6,\n et excussisti impios ex ea?\n14\u00a0Restituetur ut lutum signaculum,\n et stabit sicut vestimentum:\n15\u00a0auferetur ab impiis lux sua,\n et brachium excelsum confringetur.\n16\u00a0Numquid ingressus es profunda maris,\n et in novissimis abyssi deambulasti?\n17\u00a0Numquid apert\u00e6 sunt tibi port\u00e6 mortis,\n et ostia tenebrosa vidisti?\n18\u00a0Numquid considerasti latitudinem terr\u00e6?\n indica mihi, si nosti, omnia:\n19\u00a0in qua via lux habitet,\n et tenebrarum quis locus sit:\n20\u00a0ut ducas unumquodque ad terminos suos,\n et intelligas semitas domus ejus.\n21\u00a0Sciebas tunc quod nasciturus esses,\n et numerum dierum tuorum noveras?\n22\u00a0Numquid ingressus es thesauros nivis,\n aut thesauros grandinis aspexisti,\n23\u00a0qu\u00e6 pr\u00e6paravi in tempus hostis,\n in diem pugn\u00e6 et belli?\n24\u00a0Per quam viam spargitur lux,\n dividitur \u00e6stus super terram?\n25\u00a0Quis dedit vehementissimo imbri cursum,\n et viam sonantis tonitrui,\n26\u00a0ut plueret super terram absque homine in deserto,\n ubi nullus mortalium commoratur;\n27\u00a0ut impleret inviam et desolatam,\n et produceret herbas virentes?\n28\u00a0Quis est pluvi\u00e6 pater?\n vel quis genuit stillas roris?\n29\u00a0De cujus utero egressa est glacies?\n et gelu de c\u00e6lo quis genuit?\n30\u00a0In similitudinem lapidis aqu\u00e6 durantur,\n et superficies abyssi constringitur.\n31\u00a0Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,\n aut gyrum Arcturi poteris dissipare?\n32\u00a0Numquid producis luciferum in tempore suo,\n et vesperum super filios terr\u00e6 consurgere facis?\n33\u00a0Numquid nosti ordinem c\u00e6li,\n et pones rationem ejus in terra?\n34\u00a0Numquid elevabis in nebula vocem tuam,\n et impetus aquarum operiet te?\n35\u00a0Numquid mittes fulgura, et ibunt,\n et revertentia dicent tibi: Adsumus?\n36\u00a0Quis posuit in visceribus hominis sapientiam?\n vel quis dedit gallo intelligentiam?\n37\u00a0Quis enarrabit c\u00e6lorum rationem?\n et concentum c\u00e6li quis dormire faciet?\n38\u00a0Quando fundebatur pulvis in terra,\n et gleb\u00e6 compingebantur?\n39\u00a0Numquid capies le\u00e6n\u00e6 pr\u00e6dam,\n et animam catulorum ejus implebis,\n40\u00a0quando cubant in antris,\n et in specubus insidiantur?\n41\u00a0Quis pr\u00e6parat corvo escam suam,\n quando pulli ejus clamant ad Deum,\n vagantes, eo quod non habeant cibos?]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 38","type":"page"}
