{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job040.htm","path":"bib/vul/job040.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job040.htm","text":"1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:\n2\u00a0[Accinge sicut vir lumbos tuos:\n interrogabo te, et indica mihi.\n3\u00a0Numquid irritum facies judicium meum,\n et condemnabis me, ut tu justificeris?\n4\u00a0Et si habes brachium sicut Deus?\n et si voce simili tonas?\n5\u00a0Circumda tibi decorem, et in sublime erigere,\n et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.\n6\u00a0Disperge superbos in furore tuo,\n et respiciens omnem arrogantem humilia.\n7\u00a0Respice cunctos superbos, et confunde eos,\n et contere impios in loco suo.\n8\u00a0Absconde eos in pulvere simul,\n et facies eorum demerge in foveam.\n9\u00a0Et ego confitebor\n quod salvare te possit dextera tua.\n10\u00a0Ecce behemoth quem feci tecum,\n f\u0153num quasi bos comedet.\n11\u00a0Fortitudo ejus in lumbis ejus,\n et virtus illius in umbilico ventris ejus.\n12\u00a0Stringit caudam suam quasi cedrum;\n nervi testiculorum ejus perplexi sunt.\n13\u00a0Ossa ejus velut fistul\u00e6 \u00e6ris;\n cartilago illius quasi lamin\u00e6 ferre\u00e6.\n14\u00a0Ipse est principium viarum Dei:\n qui fecit eum applicabit gladium ejus.\n15\u00a0Huic montes herbas ferunt:\n omnes besti\u00e6 agri ludent ibi.\n16\u00a0Sub umbra dormit in secreto calami,\n et in locis humentibus.\n17\u00a0Protegunt umbr\u00e6 umbram ejus:\n circumdabunt eum salices torrentis.\n18\u00a0Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,\n et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.\n19\u00a0In oculis ejus quasi hamo capiet eum,\n et in sudibus perforabit nares ejus.\n20\u00a0An extrahere poteris Leviathan hamo,\n et fune ligabis linguam ejus?\n21\u00a0Numquid pones circulum in naribus ejus,\n aut armilla perforabis maxillam ejus?\n22\u00a0Numquid multiplicabit ad te preces,\n aut loquetur tibi mollia?\n23\u00a0Numquid feriet tecum pactum,\n et accipies eum servum sempiternum?\n24\u00a0Numquid illudes ei quasi avi,\n aut ligabis eum ancillis tuis?\n25\u00a0Concident eum amici?\n divident illum negotiatores?\n26\u00a0Numquid implebis sagenas pelle ejus,\n et gurgustium piscium capite illius?\n27\u00a0Pone super eum manum tuam:\n memento belli, nec ultra addas loqui.\n28\u00a0Ecce spes ejus frustrabitur eum,\n et videntibus cunctis pr\u00e6cipitabitur.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 40","type":"page"}
