{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job041.htm","path":"bib/vul/job041.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job041.htm","text":"1\u00a0[Non quasi crudelis suscitabo eum:\n quis enim resistere potest vultui meo?\n2\u00a0Quis ante dedit mihi, ut reddam ei?\n omnia qu\u00e6 sub c\u00e6lo sunt, mea sunt.\n3\u00a0Non parcam ei, et verbis potentibus,\n et ad deprecandum compositis.\n4\u00a0Quis revelabit faciem indumenti ejus?\n et in medium oris ejus quis intrabit?\n5\u00a0Portas vultus ejus quis aperiet?\n per gyrum dentium ejus formido.\n6\u00a0Corpus illius quasi scuta fusilia,\n compactum squamis se prementibus.\n7\u00a0Una uni conjungitur,\n et ne spiraculum quidem incedit per eas.\n8\u00a0Una alteri adh\u00e6rebit,\n et tenentes se nequaquam separabuntur.\n9\u00a0Sternutatio ejus splendor ignis,\n et oculi ejus ut palpebr\u00e6 diluculi.\n10\u00a0De ore ejus lampades procedunt,\n sicut t\u00e6d\u00e6 ignis accens\u00e6.\n11\u00a0De naribus ejus procedit fumus,\n sicut oll\u00e6 succens\u00e6 atque ferventis.\n12\u00a0Halitus ejus prunas ardere facit,\n et flamma de ore ejus egreditur.\n13\u00a0In collo ejus morabitur fortitudo,\n et faciem ejus pr\u00e6cedit egestas.\n14\u00a0Membra carnium ejus coh\u00e6rentia sibi:\n mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.\n15\u00a0Cor ejus indurabitur tamquam lapis,\n et stringetur quasi malleatoris incus.\n16\u00a0Cum sublatus fuerit, timebunt angeli,\n et territi purgabuntur.\n17\u00a0Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit,\n neque hasta, neque thorax:\n18\u00a0reputabit enim quasi paleas ferrum,\n et quasi lignum putridum \u00e6s.\n19\u00a0Non fugabit eum vir sagittarius:\n in stipulam versi sunt ei lapides fund\u00e6.\n20\u00a0Quasi stipulam \u00e6stimabit malleum,\n et deridebit vibrantem hastam.\n21\u00a0Sub ipso erunt radii solis,\n et sternet sibi aurum quasi lutum.\n22\u00a0Fervescere faciet quasi ollam profundum mare,\n et ponet quasi cum unguenta bulliunt.\n23\u00a0Post eum lucebit semita:\n \u00e6stimabit abyssum quasi senescentem.\n24\u00a0Non est super terram potestas qu\u00e6 comparetur ei,\n qui factus est ut nullum timeret.\n25\u00a0Omne sublime videt:\n ipse est rex super universos filios superbi\u00e6.]","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 41","type":"page"}
