{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/job042.htm","path":"bib/vul/job042.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/job042.htm","text":"1 Respondens autem Job Domino, dixit:\n2\u00a0[Scio quia omnia potes,\n et nulla te latet cogitatio.\n3\u00a0Quis est iste qui celat consilium absque scientia?\n ideo insipienter locutus sum,\n et qu\u00e6 ultra modum excederent scientiam meam.\n4\u00a0Audi, et ego loquar:\n interrogabo te, et responde mihi.\n5\u00a0Auditu auris audivi te:\n nunc autem oculus meus videt te.\n6\u00a0Idcirco ipse me reprehendo,\n et ago p\u0153nitentiam in favilla et cinere.]\n \n7 Postquam autem locutus est Dominus verba h\u00e6c ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.\n8 Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.\n9 Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos: et suscepit Dominus faciem Job.\n10 Dominus quoque conversus est ad p\u0153nitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis: et addidit Dominus omnia qu\u00e6cumque fuerant Job, duplicia.\n11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et univers\u00e6 sorores su\u00e6, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.\n12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus: et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asin\u00e6.\n13 Et fuerunt ei septem filii, et tres fili\u00e6.\n14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secund\u00e6 Cassiam, et nomen terti\u00e6 Cornustibii.\n15 Non sunt autem invent\u00e6 mulieres specios\u00e6 sicut fili\u00e6 Job in universa terra: deditque eis pater suus h\u00e6reditatem inter fratres earum.\n16 Vixit autem Job post h\u00e6c centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem: et mortuus est senex, et plenus dierum.","title":"Vulgate: Job: Job Chapter 42","type":"page"}
