{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joe001.htm","path":"bib/vul/joe001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joe001.htm","text":"1 Verbum Domini, quod factum est ad Jo\u00ebl, filium Phatuel.\n2\u00a0[Audite hoc, senes,\n et auribus percipite, omnes habitatores terr\u00e6:\n si factum est istud in diebus vestris,\n aut in diebus patrum vestrorum?\n3\u00a0Super hoc filiis vestris narrate,\n et filii vestri filiis suis,\n et filii eorum generationi alter\u00e6.\n4\u00a0Residuum eruc\u00e6 comedit locusta,\n et residuum locust\u00e6 comedit bruchus,\n et residuum bruchi comedit rubigo.\n5\u00a0Expergiscimini, ebrii,\n et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine,\n quoniam periit ab ore vestro.\n6\u00a0Gens enim ascendit super terram meam,\n fortis et innumerabilis:\n dentes ejus ut dentes leonis,\n et molares ejus ut catuli leonis.\n7\u00a0Posuit vineam meam in desertum,\n et ficum meam decorticavit;\n nudans spoliavit eam, et projecit:\n albi facti sunt rami ejus.\n8\u00a0Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis su\u00e6.\n9\u00a0Periit sacrificium et libatio de domo Domini;\n luxerunt sacerdotes, ministri Domini.\n10\u00a0Depopulata est regio,\n luxit humus,\n quoniam devastatum est triticum,\n confusum est vinum,\n elanguit oleum.\n11\u00a0Confusi sunt agricol\u00e6,\n ululaverunt vinitores\n super frumento et hordeo,\n quia periit messis agri.\n12\u00a0Vinea confusa est,\n et ficus elanguit;\n malogranatum, et palma, et malum,\n et omnia ligna agri aruerunt,\n quia confusum est gaudium a filiis hominum.\n13\u00a0Accingite vos, et plangite, sacerdotes:\n ululate, ministri altaris;\n ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei,\n quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.\n14\u00a0Sanctificate jejunium, vocate c\u0153tum,\n congregate senes, omnes habitatores terr\u00e6\n in domum Dei vestri,\n et clamate ad Dominum:\n15\u00a0A, a, a, diei!\n quia prope est dies Domini,\n et quasi vastitas a potente veniet.\n16\u00a0Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt\n de domo Dei nostri, l\u00e6titia et exsultatio?\n17\u00a0Computruerunt jumenta in stercore suo,\n demolita sunt horrea,\n dissipat\u00e6 sunt apothec\u00e6,\n quoniam confusum est triticum.\n18\u00a0Quid ingemuit animal,\n mugierunt greges armenti?\n quia non est pascua eis;\n sed et greges pecorum disperierunt.\n19\u00a0Ad te, Domine, clamabo,\n quia ignis comedit speciosa deserti,\n et flamma succendit omnia ligna regionis.\n20\u00a0Sed et besti\u00e6 agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te,\n quoniam exsiccati sunt fontes aquarum,\n et ignis devoravit speciosa deserti.]","title":"Vulgate: Joel: Joel Chapter 1","type":"page"}
