{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joe002.htm","path":"bib/vul/joe002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joe002.htm","text":"1\u00a0[Canite tuba in Sion,\n ululate in monte sancto meo,\n conturbentur omnes habitatores terr\u00e6:\n quia venit dies Domini, quia prope est.\n2\u00a0Dies tenebrarum et caliginis,\n dies nubis et turbinis;\n quasi mane expansum super montes\n populus multus et fortis:\n similis ei non fuit a principio,\n et post eum non erit\n usque in annos generationis et generationis.\n3\u00a0Ante faciem ejus ignis vorans,\n et post eum exurens flamma.\n Quasi hortus voluptatis terra coram eo,\n et post eum solitudo deserti,\n neque est qui effugiat eum.\n4\u00a0Quasi aspectus equorum, aspectus eorum;\n et quasi equites, sic current.\n5\u00a0Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient,\n sicut sonitus flamm\u00e6 ignis devorantis stipulam,\n velut populus fortis pr\u00e6paratus ad pr\u00e6lium.\n6\u00a0A facie ejus cruciabuntur populi;\n omnes vultus redigentur in ollam.\n7\u00a0Sicut fortes current;\n quasi viri bellatores ascendent murum:\n viri in viis suis gradientur,\n et non declinabunt a semitis suis.\n8\u00a0Unusquisque fratrem suum non coarctabit,\n singuli in calle suo ambulabunt;\n sed et per fenestras cadent, et non demolientur.\n9\u00a0Urbem ingredientur, in muro current,\n domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.\n10\u00a0A facie ejus contremuit terra,\n moti sunt c\u00e6li,\n sol et luna obtenebrati sunt,\n et stell\u00e6 retraxerunt splendorem suum.\n11\u00a0Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui,\n quia multa sunt nimis castra ejus,\n quia fortia et facientia verbum ejus:\n magnus enim dies Domini, et terribilis valde,\n et quis sustinebit eum?\n12\u00a0Nunc ergo, dicit Dominus,\n convertimini ad me in toto corde vestro,\n in jejunio, et in fletu, et in planctu.\n13\u00a0Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra;\n et convertimini ad Dominum Deum vestrum,\n quia benignus et misericors est,\n patiens et mult\u00e6 misericordi\u00e6,\n et pr\u00e6stabilis super malitia.\n14\u00a0Quis scit si convertatur, et ignoscat,\n et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro?\n15\u00a0Canite tuba in Sion,\n sanctificate jejunium, vocate c\u0153tum:\n16\u00a0congregate populum, sanctificate ecclesiam,\n coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera;\n egrediatur sponsus de cubili suo,\n et sponsa de thalamo suo.\n17\u00a0Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini,\n et dicent: Parce, Domine, parce populo tuo;\n et ne des h\u00e6reditatem tuam in opprobrium,\n ut dominentur eis nationes.\n Quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?]\n \n18\u00a0[Zelatus est Dominus terram suam,\n et pepercit populo suo.\n19\u00a0Et respondit Dominus, et dixit populo suo:\n Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum,\n et replebimini eis;\n et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.\n20\u00a0Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis,\n et expellam eum in terram inviam et desertam:\n faciem ejus contra mare orientale,\n et extremum ejus ad mare novissimum:\n et ascendet f\u0153tor ejus,\n et ascendet putredo ejus,\n quia superbe egit.\n21\u00a0Noli timere, terra:\n exsulta, et l\u00e6tare,\n quoniam magnificavit Dominus ut faceret.\n22\u00a0Nolite timere, animalia regionis,\n quia germinaverunt speciosa deserti;\n quia lignum attulit fructum suum,\n ficus et vinea dederunt virtutem suam.\n23\u00a0Et, filii Sion, exsultate,\n et l\u00e6tamini in Domino Deo vestro,\n quia dedit vobis doctorem justiti\u00e6,\n et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum,\n sicut in principio.\n24\u00a0Et implebuntur are\u00e6 frumento,\n et redundabunt torcularia vino et oleo.\n25\u00a0Et reddam vobis annos, quos comedit locusta,\n bruchus, et rubigo, et eruca:\n fortitudo mea magna quam misi in vos.\n26\u00a0Et comedetis vescentes, et saturabimini;\n et laudabitis nomen Domini Dei vestri,\n qui fecit mirabilia vobiscum;\n et non confundetur populus meus in sempiternum.\n27\u00a0Et scietis quia in medio Isra\u00ebl ego sum,\n et ego Dominus Deus vester, et non est amplius;\n et non confundetur populus meus in \u00e6ternum.]\n \n28\u00a0[Et erit post h\u00e6c:\n effundam spiritum meum super omnem carnem,\n et prophetabunt filii vestri et fili\u00e6 vestr\u00e6:\n senes vestri somnia somniabunt,\n et juvenes vestri visiones videbunt.\n29\u00a0Sed et super servos meos et ancillas\n in diebus illis effundam spiritum meum.\n30\u00a0Et dabo prodigia in c\u00e6lo et in terra,\n sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.\n31\u00a0Sol convertetur in tenebras,\n et luna in sanguinem,\n antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.\n32\u00a0Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit:\n quia in monte Sion et in Jerusalem\n erit salvatio, sicut dixit Dominus,\n et in residuis quos Dominus vocaverit.]","title":"Vulgate: Joel: Joel Chapter 2","type":"page"}
