{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh001.htm","path":"bib/vul/joh001.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh001.htm","text":"1\u00a0[In principio erat Verbum,\n et Verbum erat apud Deum,\n et Deus erat Verbum.\n2\u00a0Hoc erat in principio apud Deum.\n3\u00a0Omnia per ipsum facta sunt:\n et sine ipso factum est nihil, quod factum est.\n4\u00a0In ipso vita erat,\n et vita erat lux hominum:\n5\u00a0et lux in tenebris lucet,\n et tenebr\u00e6 eam non comprehenderunt.\n6\u00a0Fuit homo\n missus a Deo,\n cui nomen erat Joannes.\n7\u00a0Hic venit in testimonium\n ut testimonium perhiberet de lumine,\n ut omnes crederent per illum.\n8\u00a0Non erat ille lux,\n sed ut testimonium perhiberet de lumine.\n9\u00a0Erat lux vera,\n qu\u00e6 illuminat omnem hominem\n venientem in hunc mundum.\n10\u00a0In mundo erat,\n et mundus per ipsum factus est,\n et mundus eum non cognovit.\n11\u00a0In propria venit,\n et sui eum non receperunt.\n12\u00a0Quotquot autem receperunt eum,\n dedit eis potestatem filios Dei fieri,\n his qui credunt in nomine ejus:\n13\u00a0qui non ex sanguinibus,\n neque ex voluntate carnis,\n neque ex voluntate viri,\n sed ex Deo nati sunt.\n14\u00a0Et Verbum caro factum est,\n et habitavit in nobis:\n et vidimus gloriam ejus,\n gloriam quasi unigeniti a Patre\n plenum grati\u00e6 et veritatis.\n15\u00a0Joannes testimonium perhibet de ipso,\n et clamat dicens:\n Hic erat quem dixi:\n Qui post me venturus est,\n ante me factus est:\n quia prior me erat.\n16\u00a0Et de plenitudine ejus\n nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:\n17\u00a0quia lex per Moysen data est,\n gratia et veritas per Jesum Christum facta est.\n18\u00a0Deum nemo vidit umquam:\n unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,\n ipse enarravit.]\n \n19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Jud\u00e6i ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?\n20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus.\n21 Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non.\n22 Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?\n23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.\n24 Et qui missi fuerant, erant ex pharis\u00e6is.\n25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?\n26 Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.\n27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.\n28\u00a0H\u00e6c in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.\n \n29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.\n30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:\n31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Isra\u00ebl, propterea veni ego in aqua baptizans.\n32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de c\u00e6lo, et mansit super eum.\n33 Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.\n34\u00a0Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.\n \n35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.\n36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei.\n37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.\n38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid qu\u00e6ritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?\n39 Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.\n40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.\n41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).\n42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.\n43 In crastinam voluit exire in Galil\u00e6am, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me.\n44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andre\u00e6 et Petri.\n45 Invenit Philippus Nathana\u00ebl, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophet\u00e6, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.\n46 Et dixit ei Nathana\u00ebl: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.\n47 Vidit Jesus Nathana\u00ebl venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Isra\u00eblita, in quo dolus non est.\n48 Dicit ei Nathana\u00ebl: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.\n49 Respondit ei Nathana\u00ebl, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Isra\u00ebl.\n50 Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis.\n51 Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis c\u00e6lum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.","title":"Vulgate: John: John Chapter 1","type":"page"}
