{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh002.htm","path":"bib/vul/joh002.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh002.htm","text":"1 Et die tertia nupti\u00e6 fact\u00e6 sunt in Cana Galil\u00e6\u00e6, et erat mater Jesu ibi.\n2 Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.\n3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent.\n4 Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.\n5 Dicit mater ejus ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.\n6 Erant autem ibi lapide\u00e6 hydri\u00e6 sex posit\u00e6 secundum purificationem Jud\u00e6orum, capientes singul\u00e6 metretas binas vel ternas.\n7 Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.\n8 Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.\n9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus,\n10 et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.\n11 Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galil\u00e6\u00e6; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.\n12\u00a0Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus: et ibi manserunt non multis diebus.\n \n13 Et prope erat Pascha Jud\u00e6orum, et ascendit Jesus Jerosolymam:\n14 et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.\n15 Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit \u00e6s, et mensas subvertit.\n16 Et his qui columbas vendebant, dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.\n17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tu\u00e6 comedit me.\n18 Responderunt ergo Jud\u00e6i, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia h\u00e6c facis?\n19 Respondit Jesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.\n20 Dixerunt ergo Jud\u00e6i: Quadraginta et sex annis \u00e6dificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?\n21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.\n22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scriptur\u00e6 et sermoni quem dixit Jesus.\n23 Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, qu\u00e6 faciebat.\n24 Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,\n25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine.","title":"Vulgate: John: John Chapter 2","type":"page"}
