{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh003.htm","path":"bib/vul/joh003.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh003.htm","text":"1 Erat autem homo ex pharis\u00e6is, Nicodemus nomine, princeps Jud\u00e6orum.\n2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest h\u00e6c signa facere, qu\u00e6 tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.\n3 Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.\n4 Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris su\u00e6 iterato introire et renasci?\n5 Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.\n6 Quod natum est ex carne, caro est: et quod natum est ex spiritu, spiritus est.\n7 Non mireris quia dixi tibi: oportet vos nasci denuo.\n8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.\n9 Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt h\u00e6c fieri?\n10 Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Isra\u00ebl, et h\u00e6c ignoras?\n11 amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.\n12 Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis c\u00e6lestia, credetis?\n13 Et nemo ascendit in c\u00e6lum, nisi qui descendit de c\u00e6lo, Filius hominis, qui est in c\u00e6lo.\n14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis:\n15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam \u00e6ternam.\n16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam \u00e6ternam.\n17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.\n18 Qui credit in eum, non judicatur; qui autem non credit, jam judicatus est: quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.\n19 Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: erant enim eorum mala opera.\n20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:\n21\u00a0qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.\n \n22 Post h\u00e6c venit Jesus et discipuli ejus in terram Jud\u00e6am: et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.\n23 Erat autem et Joannes baptizans, in \u00c6nnon, juxta Salim: quia aqu\u00e6 mult\u00e6 erant illic, et veniebant et baptizabantur.\n24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.\n25 Facta est autem qu\u00e6stio ex discipulis Joannis cum Jud\u00e6is de purificatione.\n26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.\n27 Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de c\u00e6lo.\n28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus: sed quia missus sum ante illum.\n29 Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.\n30 Illum oportet crescere, me autem minui.\n31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de c\u00e6lo venit, super omnes est.\n32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur: et testimonium ejus nemo accipit.\n33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.\n34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur: non enim ad mensuram dat Deus spiritum.\n35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.\n36 Qui credit in Filium, habet vitam \u00e6ternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.","title":"Vulgate: John: John Chapter 3","type":"page"}
