{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh004.htm","path":"bib/vul/joh004.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh004.htm","text":"1 Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharis\u00e6i quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes\n2 (quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),\n3 reliquit Jud\u00e6am, et abiit iterum in Galil\u00e6am.\n4\u00a0Oportebat autem eum transire per Samariam.\n \n5 Venit ergo in civitatem Samari\u00e6, qu\u00e6 dicitur Sichar, juxta pr\u00e6dium quod dedit Jacob Joseph filio suo.\n6 Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.\n7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere.\n8 (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)\n9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu, Jud\u00e6us cum sis, bibere a me poscis, qu\u00e6 sum mulier Samaritana? non enim coutuntur Jud\u00e6i Samaritanis.\n10 Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.\n11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?\n12 Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus?\n13 Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in \u00e6ternum:\n14 sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aqu\u00e6 salientis in vitam \u00e6ternam.\n15 Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.\n16 Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc.\n17 Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum;\n18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti.\n19 Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu.\n20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.\n21 Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.\n22 Vos adoratis quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Jud\u00e6is est.\n23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales qu\u00e6rit, qui adorent eum.\n24 Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.\n25 Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.\n26 Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor te.\n27 Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid qu\u00e6ris? aut, Quid loqueris cum ea?\n28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:\n29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia qu\u00e6cumque feci: numquid ipse est Christus?\n30 Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.\n31 Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca.\n32 Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.\n33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare?\n34 Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.\n35 Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia alb\u00e6 sunt jam ad messem.\n36 Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam \u00e6ternam: ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.\n37 In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.\n38 Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.\n39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia qu\u00e6cumque feci.\n40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.\n41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.\n42\u00a0Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.\n \n43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galil\u00e6am.\n44 Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.\n45 Cum ergo venisset in Galil\u00e6am, exceperunt eum Galil\u00e6i, cum omnia vidissent qu\u00e6 fecerat Jerosolymis in die festo: et ipsi enim venerant ad diem festum.\n46 Venit ergo iterum in Cana Galil\u00e6\u00e6, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.\n47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Jud\u00e6a in Galil\u00e6am, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.\n48 Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.\n49 Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.\n50 Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.\n51 Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.\n52 Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris.\n53 Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse et domus ejus tota.\n54 Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Jud\u00e6a in Galil\u00e6am.","title":"Vulgate: John: John Chapter 4","type":"page"}
