{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh005.htm","path":"bib/vul/joh005.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh005.htm","text":"1 Post h\u00e6c erat dies festus Jud\u00e6orum, et ascendit Jesus Jerosolymam.\n2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, qu\u00e6 cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.\n3 In his jacebat multitudo magna languentium, c\u00e6corum, claudorum, aridorum, exspectantium aqu\u00e6 motum.\n4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aqu\u00e6, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.\n5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.\n6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?\n7 Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam: dum venio enim ego, alius ante me descendit.\n8 Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.\n9\u00a0Et statim sanus factus est homo ille: et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.\n \n10 Dicebant ergo Jud\u00e6i illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.\n11 Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula.\n12 Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum et ambula?\n13 Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.\n14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.\n15 Abiit ille homo, et nuntiavit Jud\u00e6is quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.\n16 Propterea persequebantur Jud\u00e6i Jesum, quia h\u00e6c faciebat in sabbato.\n17 Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.\n18\u00a0Propterea ergo magis qu\u00e6rebant eum Jud\u00e6i interficere: quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, \u00e6qualem se faciens Deo.\n Respondit itaque Jesus, et dixit eis:\n19 Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: qu\u00e6cumque enim ille fecerit, h\u00e6c et Filius similiter facit.\n20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei qu\u00e6 ipse facit: et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.\n21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.\n22 Neque enim Pater judicat quemquam: sed omne judicium dedit Filio,\n23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.\n24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam \u00e6ternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.\n25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei: et qui audierint, vivent.\n26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso:\n27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.\n28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei:\n29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vit\u00e6; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.\n30\u00a0Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est, quia non qu\u00e6ro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.\n \n31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.\n32 Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.\n33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.\n34 Ego autem non ab homine testimonium accipio: sed h\u00e6c dico ut vos salvi sitis.\n35 Ille erat lucerna ardens et lucens: vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.\n36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim qu\u00e6 dedit mihi Pater ut perficiam ea: ipsa opera, qu\u00e6 ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me:\n37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me: neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis:\n38 et verbum ejus non habetis in vobis manens: quia quem misit ille, huic vos non creditis.\n39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam \u00e6ternam habere: et ill\u00e6 sunt qu\u00e6 testimonium perhibent de me:\n40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.\n41 Claritatem ab hominibus non accipio.\n42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.\n43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.\n44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam qu\u00e6 a solo Deo est, non qu\u00e6ritis?\n45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.\n46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit.\n47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?","title":"Vulgate: John: John Chapter 5","type":"page"}
