{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh006.htm","path":"bib/vul/joh006.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh006.htm","text":"1 Post h\u00e6c abiit Jesus trans mare Galil\u00e6\u00e6, quod est Tiberiadis:\n2 et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa qu\u00e6 faciebat super his qui infirmabantur.\n3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.\n4 Erat autem proximum Pascha dies festus Jud\u00e6orum.\n5 Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?\n6 Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.\n7 Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.\n8 Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri:\n9 Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed h\u00e6c quid sunt inter tantos?\n10 Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem f\u0153num multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.\n11 Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.\n12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite qu\u00e6 superaverunt fragmenta, ne pereant.\n13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, qu\u00e6 superfuerunt his qui manducaverant.\n14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.\n15\u00a0Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.\n \n16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.\n17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebr\u00e6 jam fact\u00e6 erant et non venerat ad eos Jesus.\n18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.\n19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.\n20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere.\n21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.\n22 Altera die, turba, qu\u00e6 stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent:\n23 ali\u00e6 vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.\n24\u00a0Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum qu\u00e6rentes Jesum.\n \n25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?\n26 Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: qu\u00e6ritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.\n27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam \u00e6ternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.\n28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?\n29 Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.\n30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris?\n31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de c\u00e6lo dedit eis manducare.\n32 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de c\u00e6lo, sed Pater meus dat vobis panem de c\u00e6lo verum.\n33 Panis enim Dei est, qui de c\u00e6lo descendit, et dat vitam mundo.\n34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.\n35 Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vit\u00e6: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.\n36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.\n37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:\n38 quia descendi de c\u00e6lo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.\n39 H\u00e6c est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.\n40 H\u00e6c est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam \u00e6ternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.\n41 Murmurabant ergo Jud\u00e6i de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de c\u00e6lo descendi,\n42 et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de c\u00e6lo descendi?\n43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:\n44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.\n45 Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.\n46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.\n47\u00a0Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam \u00e6ternam.\n \n48 Ego sum panis vit\u00e6.\n49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.\n50 Hic est panis de c\u00e6lo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.\n51 Ego sum panis vivus, qui de c\u00e6lo descendi.\n52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in \u00e6ternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.\n53 Litigabant ergo Jud\u00e6i ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?\n54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.\n55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam \u00e6ternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.\n56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;\n57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.\n58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.\n59\u00a0Hic est panis qui de c\u00e6lo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in \u00e6ternum.\n \n60 H\u00e6c dixit in synagoga docens, in Capharnaum.\n61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?\n62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?\n63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?\n64 Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba qu\u00e6 ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.\n65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.\n66 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.\n67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant.\n68 Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?\n69 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vit\u00e6 \u00e6tern\u00e6 habes:\n70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.\n71 Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?\n72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.","title":"Vulgate: John: John Chapter 6","type":"page"}
