{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh007.htm","path":"bib/vul/joh007.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh007.htm","text":"1 Post h\u00e6c autem ambulabat Jesus in Galil\u00e6am: non enim volebat in Jud\u00e6am ambulare, quia qu\u00e6rebant eum Jud\u00e6i interficere.\n2 Erat autem in proximo dies festus Jud\u00e6orum, Scenopegia.\n3 Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Jud\u00e6am, ut et discipuli tui videant opera tua, qu\u00e6 facis.\n4 Nemo quippe in occulto quid facit, et qu\u00e6rit ipse in palam esse: si h\u00e6c facis, manifesta teipsum mundo.\n5 Neque enim fratres ejus credebant in eum.\n6 Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.\n7 Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.\n8 Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.\n9\u00a0H\u00e6c cum dixisset, ipse mansit in Galil\u00e6a.\n \n10 Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.\n11 Jud\u00e6i ergo qu\u00e6rebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?\n12 Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.\n13\u00a0Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Jud\u00e6orum.\n \n14 Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.\n15 Et mirabantur Jud\u00e6i, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?\n16 Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.\n17 Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.\n18 Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam qu\u00e6rit; qui autem qu\u00e6rit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.\n19 Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?\n20 Quid me qu\u00e6ritis interficere? Respondit turba, et dixit: D\u00e6monium habes: quis te qu\u00e6ret interficere?\n21 Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:\n22 propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.\n23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?\n24\u00a0Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.\n \n25 Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem qu\u00e6runt interficere?\n26 et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?\n27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.\n28 Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.\n29 Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.\n30 Qu\u00e6rebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venit hora ejus.\n31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam qu\u00e6 hic facit?\n32 Audierunt pharis\u00e6i turbam murmurantem de illo h\u00e6c: et miserunt principes et pharis\u00e6i ministros ut apprehenderent eum.\n33 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit.\n34 Qu\u00e6retis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.\n35 Dixerunt ergo Jud\u00e6i ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?\n36\u00a0quis est hic sermo, quem dixit: Qu\u00e6retis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?\n \n37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.\n38 Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aqu\u00e6 viv\u00e6.\n39\u00a0Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.\n \n40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.\n41 Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galil\u00e6a venit Christus?\n42 nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?\n43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum.\n44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.\n45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharis\u00e6os. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?\n46 Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.\n47 Responderunt ergo eis pharis\u00e6i: Numquid et vos seducti estis?\n48 numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharis\u00e6is?\n49 sed turba h\u00e6c, qu\u00e6 non novit legem, maledicti sunt.\n50 Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:\n51 Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?\n52 Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galil\u00e6us es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galil\u00e6a propheta non surgit.\n53 Et reversi sunt unusquisque in domum suam.","title":"Vulgate: John: John Chapter 7","type":"page"}
