{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh008.htm","path":"bib/vul/joh008.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh008.htm","text":"1 Jesus autem perrexit in montem Oliveti:\n2 et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.\n3 Adducunt autem scrib\u00e6 et pharis\u00e6i mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,\n4 et dixerunt ei: Magister, h\u00e6c mulier modo deprehensa est in adulterio.\n5 In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?\n6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.\n7 Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.\n8 Et iterum se inclinans, scribebat in terra.\n9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.\n10 Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?\n11\u00a0Qu\u00e6 dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.\n \n12 Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vit\u00e6.\n13 Dixerunt ergo ei pharis\u00e6i: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.\n14 Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.\n15 Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam;\n16 et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.\n17 Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.\n18 Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.\n19 Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.\n20\u00a0H\u00e6c verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.\n \n21 Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et qu\u00e6retis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.\n22 Dicebant ergo Jud\u00e6i: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?\n23 Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.\n24 Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.\n25 Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis.\n26 Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego qu\u00e6 audivi ab eo, h\u00e6c loquor in mundo.\n27 Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.\n28 Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, h\u00e6c loquor:\n29 et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego qu\u00e6 placita sunt ei, facio semper.\n30 H\u00e6c illo loquente, multi crediderunt in eum.\n31 Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Jud\u00e6os: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,\n32 et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.\n33 Responderunt ei: Semen Abrah\u00e6 sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?\n34 Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.\n35 Servus autem non manet in domo in \u00e6ternum: filius autem manet in \u00e6ternum.\n36 Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.\n37 Scio quia filii Abrah\u00e6 estis: sed qu\u00e6ritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.\n38 Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos qu\u00e6 vidistis apud patrem vestrum, facitis.\n39 Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrah\u00e6 estis, opera Abrah\u00e6 facite.\n40 Nunc autem qu\u00e6ritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.\n41 Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.\n42 Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.\n43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.\n44 Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.\n45 Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.\n46 Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?\n47\u00a0Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.\n \n48 Responderunt ergo Jud\u00e6i, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et d\u00e6monium habes?\n49 Respondit Jesus: Ego d\u00e6monium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.\n50 Ego autem non qu\u00e6ro gloriam meam: est qui qu\u00e6rat, et judicet.\n51 Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in \u00e6ternum.\n52 Dixerunt ergo Jud\u00e6i: Nunc cognovimus quia d\u00e6monium habes. Abraham mortuus est, et prophet\u00e6; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in \u00e6ternum.\n53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophet\u00e6 mortui sunt. Quem teipsum facis?\n54 Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,\n55 et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.\n56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.\n57 Dixerunt ergo Jud\u00e6i ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?\n58 Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.\n59 Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.","title":"Vulgate: John: John Chapter 8","type":"page"}
