{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh009.htm","path":"bib/vul/joh009.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh009.htm","text":"1 Et pr\u00e6teriens Jesus vidit hominem c\u00e6cum a nativitate:\n2 et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut c\u00e6cus nasceretur?\n3 Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo.\n4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari:\n5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.\n6 H\u00e6c cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,\n7 et dixit ei: Vade, lava in natatoria Silo\u00eb (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.\n8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.\n9 Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum.\n10 Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi?\n11 Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Silo\u00eb, et lava. Et abii, et lavi, et video.\n12\u00a0Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.\n \n13 Adducunt eum ad pharis\u00e6os, qui c\u00e6cus fuerat.\n14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.\n15 Iterum ergo interrogabant eum pharis\u00e6i quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.\n16 Dicebant ergo ex pharis\u00e6is quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator h\u00e6c signa facere? Et schisma erat inter eos.\n17 Dicunt ergo c\u00e6co iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.\n18 Non crediderunt ergo Jud\u00e6i de illo, quia c\u00e6cus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat:\n19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia c\u00e6cus natus est? quomodo ergo nunc videt?\n20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia c\u00e6cus natus est:\n21 quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: \u00e6tatem habet, ipse de se loquatur.\n22 H\u00e6c dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Jud\u00e6os: jam enim conspiraverunt Jud\u00e6i, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.\n23 Propterea parentes ejus dixerunt: Quia \u00e6tatem habet, ipsum interrogate.\n24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat c\u00e6cus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est.\n25 Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia c\u00e6cus cum essem, modo video.\n26 Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos?\n27 Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?\n28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.\n29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.\n30 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos:\n31 scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.\n32 A s\u00e6culo non est auditum quia quis aperuit oculos c\u00e6ci nati.\n33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.\n34\u00a0Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.\n \n35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei?\n36 Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum?\n37 Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.\n38 At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.\n39 Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident c\u00e6ci fiant.\n40 Et audierunt quidam ex pharis\u00e6is qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos c\u00e6ci sumus?\n41 Dixit eis Jesus: Si c\u00e6ci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.","title":"Vulgate: John: John Chapter 9","type":"page"}
