{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh010.htm","path":"bib/vul/joh010.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh010.htm","text":"1 Amen, amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.\n2 Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.\n3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas.\n4 Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.\n5 Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum.\n6 Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.\n7 Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.\n8 Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.\n9 Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.\n10 Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.\n11 Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.\n12 Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propri\u00e6, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves;\n13 mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.\n14 Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me me\u00e6.\n15 Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis.\n16 Et alias oves habeo, qu\u00e6 non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.\n17 Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.\n18\u00a0Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.\n \n19 Dissensio iterum facta est inter Jud\u00e6os propter sermones hos.\n20 Dicebant autem multi ex ipsis: D\u00e6monium habet, et insanit: quid eum auditis?\n21\u00a0Alii dicebant: H\u00e6c verba non sunt d\u00e6monium habentis: numquid d\u00e6monium potest c\u00e6corum oculos aperire?\n \n22 Facta sunt autem Enc\u00e6nia in Jerosolymis, et hiems erat.\n23 Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.\n24 Circumdederunt ergo eum Jud\u00e6i, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? si tu es Christus, dic nobis palam.\n25 Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera qu\u00e6 ego facio in nomine Patris mei, h\u00e6c testimonium perhibent de me:\n26 sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.\n27 Oves me\u00e6 vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me:\n28 et ego vitam \u00e6ternam do eis, et non peribunt in \u00e6ternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.\n29 Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei.\n30\u00a0Ego et Pater unum sumus.\n \n31 Sustulerunt ergo lapides Jud\u00e6i, ut lapidarent eum.\n32 Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo: propter quod eorum opus me lapidatis?\n33 Responderunt ei Jud\u00e6i: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.\n34 Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi: Dii estis?\n35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:\n36 quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis: Quia blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum?\n37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.\n38 Si autem facio: etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.\n39 Qu\u00e6rebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum.\n40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;\n41 et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum.\n42 Omnia autem qu\u00e6cumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.","title":"Vulgate: John: John Chapter 10","type":"page"}
