{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh011.htm","path":"bib/vul/joh011.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh011.htm","text":"1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mari\u00e6 et Marth\u00e6 sororis ejus.\n2 (Maria autem erat qu\u00e6 unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis: cujus frater Lazarus infirmabatur.)\n3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.\n4 Audiens autem Jesus dixit eis: Infirmitas h\u00e6c non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.\n5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.\n6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus;\n7 deinde post h\u00e6c dixit discipulis suis: Eamus in Jud\u00e6am iterum.\n8 Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc qu\u00e6rebant te Jud\u00e6i lapidare, et iterum vadis illuc?\n9 Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt hor\u00e6 diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt:\n10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.\n11 H\u00e6c ait, et post h\u00e6c dixit eis: Lazarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem eum.\n12 Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit.\n13 Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.\n14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est:\n15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.\n16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo.\n17 Venit itaque Jesus: et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.\n18 (Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)\n19 Multi autem ex Jud\u00e6is venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.\n20 Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat.\n21 Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus:\n22 sed et nunc scio quia qu\u00e6cumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.\n23 Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus.\n24 Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.\n25 Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:\n26 et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in \u00e6ternum. Credis hoc?\n27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.\n28 Et cum h\u00e6c dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.\n29 Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum;\n30 nondum enim venerat Jesus in castellum: sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.\n31 Jud\u00e6i ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.\n32 Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.\n33 Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Jud\u00e6os, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,\n34 et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide.\n35 Et lacrimatus est Jesus.\n36 Dixerunt ergo Jud\u00e6i: Ecce quomodo amabat eum.\n37 Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos c\u00e6ci nati, facere ut hic non moreretur?\n38 Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.\n39 Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam f\u0153tet, quatriduanus est enim.\n40 Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei?\n41 Tulerunt ergo lapidem: Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.\n42 Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti.\n43 H\u00e6c cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras.\n44 Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.\n45 Multi ergo ex Jud\u00e6is, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant qu\u00e6 fecit Jesus, crediderunt in eum.\n46\u00a0Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharis\u00e6os, et dixerunt eis qu\u00e6 fecit Jesus.\n \n47 Collegerunt ergo pontifices et pharis\u00e6i concilium, et dicebant: Quid faciamus, quia hic homo multa signa facit?\n48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.\n49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,\n50 nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.\n51 Hoc autem a semetipso non dixit: sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,\n52 et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.\n53\u00a0Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.\n \n54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Jud\u00e6os, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem qu\u00e6 dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.\n55 Proximum autem erat Pascha Jud\u00e6orum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.\n56 Qu\u00e6rebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?\n57 Dederant autem pontifices et pharis\u00e6i mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.","title":"Vulgate: John: John Chapter 11","type":"page"}
