{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh012.htm","path":"bib/vul/joh012.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh012.htm","text":"1 Jesus ergo ante sex dies Pasch\u00e6 venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.\n2 Fecerunt autem ei c\u0153nam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.\n3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.\n4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus:\n5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis?\n6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea qu\u00e6 mittebantur, portabat.\n7 Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepultur\u00e6 me\u00e6 servet illud.\n8 Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.\n9\u00a0Cognovit ergo turba multa ex Jud\u00e6is quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.\n \n10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent:\n11 quia multi propter illum abibant ex Jud\u00e6is, et credebant in Jesum.\n12 In crastinum autem, turba multa qu\u00e6 venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,\n13 acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Isra\u00ebl.\n14 Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est:\n15 Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asin\u00e6.\n16 H\u00e6c non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia h\u00e6c erant scripta de eo, et h\u00e6c fecerunt ei.\n17 Testimonium ergo perhibebat turba, qu\u00e6 erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.\n18 Propterea et obviam venit ei turba: quia audierunt fecisse hoc signum.\n19\u00a0Pharis\u00e6i ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.\n \n20 Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.\n21 Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galil\u00e6\u00e6, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre.\n22 Venit Philippus, et dicit Andre\u00e6; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.\n23 Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.\n24 Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,\n25 ipsum solum manet: si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam \u00e6ternam custodit eam.\n26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.\n27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc:\n28 Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de c\u00e6lo: Et clarificavi, et iterum clarificabo.\n29 Turba ergo, qu\u00e6 stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est.\n30 Respondit Jesus, et dixit: Non propter me h\u00e6c vox venit, sed propter vos.\n31 Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.\n32 Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.\n33\u00a0(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)\n \n34 Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in \u00e6ternum: et quomodo tu dicis: Oportet exaltari Filium hominis? quis est iste Filius hominis?\n35 Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebr\u00e6 comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.\n36\u00a0Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. H\u00e6c locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.\n \n37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum;\n38\u00a0ut sermo Isai\u00e6 prophet\u00e6 impleretur, quem dixit: [Domine, quis credidit auditui nostro?\n et brachium Domini cui revelatum est?]\n39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:\n40\u00a0[Exc\u00e6cavit oculos eorum, et induravit cor eorum\n ut non videant oculis, et non intelligant corde,\n et convertantur, et sanem eos.]\n41\u00a0H\u00e6c dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.\n \n42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharis\u00e6os non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.\n43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.\n44 Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.\n45 Et qui videt me, videt eum qui misit me.\n46 Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.\n47 Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.\n48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.\n49 Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.\n50 Et scio quia mandatum ejus vita \u00e6terna est: qu\u00e6 ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.","title":"Vulgate: John: John Chapter 12","type":"page"}
