{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh013.htm","path":"bib/vul/joh013.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh013.htm","text":"1 Ante diem festum Pasch\u00e6, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.\n2 Et c\u0153na facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariot\u00e6:\n3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:\n4 surgit a c\u0153na, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, pr\u00e6cinxit se.\n5 Deinde mittit aquam in pelvim, et c\u0153pit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat pr\u00e6cinctus.\n6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?\n7 Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.\n8 Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in \u00e6ternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.\n9 Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.\n10 Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.\n11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.\n12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?\n13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.\n14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterutrum lavare pedes.\n15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.\n16 Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum.\n17 Si h\u00e6c scitis, beati eritis si feceritis ea.\n18 Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.\n19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.\n20\u00a0Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.\n \n21 Cum h\u00e6c dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.\n22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, h\u00e6sitantes de quo diceret.\n23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.\n24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit?\n25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est?\n26 Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Jud\u00e6 Simonis Iscariot\u00e6.\n27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.\n28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.\n29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea qu\u00e6 opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.\n30\u00a0Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.\n \n31 Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.\n32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.\n33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Qu\u00e6retis me; et sicut dixi Jud\u00e6is, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.\n34 Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.\n35\u00a0In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.\n \n36 Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea.\n37 Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.\n38 Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.","title":"Vulgate: John: John Chapter 13","type":"page"}
