{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh014.htm","path":"bib/vul/joh014.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh014.htm","text":"1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.\n2 In domo Patris mei mansiones mult\u00e6 sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum.\n3 Et si abiero, et pr\u00e6paravero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis.\n4 Et quo ego vado scitis, et viam scitis.\n5 Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire?\n6 Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.\n7 Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.\n8 Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.\n9 Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?\n10 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba qu\u00e6 ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.\n11 Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?\n12 alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera qu\u00e6 ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado.\n13 Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.\n14\u00a0Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.\n \n15 Si diligitis me, mandata mea servate:\n16 et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in \u00e6ternum,\n17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.\n18 Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos.\n19 Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis.\n20 In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.\n21 Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.\n22 Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo?\n23 Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;\n24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris.\n25 H\u00e6c locutus sum vobis apud vos manens.\n26\u00a0Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia qu\u00e6cumque dixero vobis.\n \n27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.\n28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est.\n29 Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.\n30 Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.\n31 Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.","title":"Vulgate: John: John Chapter 14","type":"page"}
