{"collection":"Bible & Christianity","html_url":"https://unchartedknowledge.5gfusion.net/browse/bib/vul/joh015.htm","path":"bib/vul/joh015.htm","source_url":"https://sacred-texts.com/bib/vul/joh015.htm","text":"1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.\n2 Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.\n3 Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.\n4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.\n5 Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.\n6 Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.\n7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.\n8\u00a0In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.\n \n9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.\n10 Si pr\u00e6cepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei pr\u00e6cepta servavi, et maneo in ejus dilectione.\n11 H\u00e6c locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.\n12 Hoc est pr\u00e6ceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.\n13 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.\n14 Vos amici mei estis, si feceritis qu\u00e6 ego pr\u00e6cipio vobis.\n15 Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia qu\u00e6cumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.\n16 Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.\n17\u00a0H\u00e6c mando vobis: ut diligatis invicem.\n \n18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.\n19 Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.\n20 Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.\n21 Sed h\u00e6c omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.\n22 Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.\n23 Qui me odit, et Patrem meum odit.\n24 Si opera non fecissem in eis qu\u00e6 nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.\n25 Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.\n26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;\n27 et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.","title":"Vulgate: John: John Chapter 15","type":"page"}
